Articulus 3
Articulus 3
Utrum primi parentes convenissent manente vel corrupta virginitate ?
Videtur, quod corrupta : quia 1. Non fit generatio, nisi sit commixtio seminum : talis autem actus in viro, et talis receptio in muliere non fiunt nisi vie viri aperiantur ad seminandum, et mulieris ad recipiendum, et etiam ad seminandum : haec autem aperlio est corruptio virginitatis : ergo virginitatis corruptio in primo slatu fuisset.
2. Item, Si manente virginitate convenissent in primo statu : ergo non fuisset parere in virginitate miraculosum in Beata Virgine, quod absit : perdita ergo fuisset virginitas.
3. Item, Naturalia non sunt ablata per peccatum, sed vulnerata: si ergo tunc hoc eis fuisset naturale, etiam modo haberent, licet cum majori difficultate.
SED CONTRA : Non corrumpitur virtus, vel status virtutis nisi per vitium, vel id quod est ex vilio : sed tune non fuisset vitium, vel actus libidinosus ex vitio: ergo non fuissct corruptio virtutis vel status virtutis : virginitas est virtus, vel status virtutis : ergo tunc non fuisset corrupta.
Solutio. Tales questiones magis sunt stulte, quam quod diu lJaboretur in eis : tamen inducuntur hic a quibusdam.
Dicendum ergo, quod corruptio virginitatis potest dicere violentiam vel interruptionem meditationis perpetue integritatis : et sic non fuisset in primo statu : quia nec violentia ibi esse potuit, nec delectatio suffocans interrumpere potuit medilationem habitualem perpetue vir-
ginitatis: sed si corruptio dicit simplicem portarum propagationis apertionem, tunc in primo statu corrupta fuisset virginitas : et ideo in primo statu majoris gloria fuit matrimonium, quam virginitas: quia nullam coitus attulit ignomihiam, et attulit prolis utilitatem : et ideo etiam quia in precepto habuerunt commisceri, quando dictum est eis: Cresctteet multiplicamini.
Et si queritur, Quando istud precepium fuit relaxatum ? Dicendum quod. ipsum ex causa datum est: et ideo illa exstante tenuit, et adhuc teneret, et tenuit ante peccatum : haec autem causa fuit paucitas hominum : sed multitudine facta, et_multis festinantibus ad matrimonium, absolvuntur ad frugem melioris vite convolantes propter melius bonum quod est contra feeditatem quae adjuncta est ad coitum ex peccato.
On this page