Articulus 4
Articulus 4
An in primo statu convenissent alia de causa quam spe prolis ?
Et videtur quod sic : quia 1. Coitus in se erat delectabilis : ergo appetitum in se provocavil, etiam non alia existente causa.
2. Item, Matrimonium non est tantum spe prolis, sed etiam propter bonum fidei, et propter bonum sacramenti : ergo istis bonis invitatus poterat vir moveri ad coitum praeter spem prolis.
Sed contra hoc est, quod in primo statu. (ut dicunt Sancti) matrimonium non fuit nisi in officium nature : secundum autem quod est in officium nature, non est nisi spe prolis: ergo non com. mixti fuissent, nisi spe prolis.
Unrenivus queritur, Utrum quilibet habuisset suam, vel unus indifferente, cognovisset quamlibet vel plures ?
Videtur, quod plures: quia plures ah uno possunt feecundari : ergo cum nulla prohibet libido, ipse potuit habere mul. tas.
SED CONTRA: 1. Bigamia in primo bigamo vituperatur : ergo multo vituperabilior esset in primo statu.
2. Item, Adam dixit : Erunt duo in carne una':et non dixit, tres vel quatuor, vel unus in carne duarum vel trium.
Solutio. Dicendum quod numquam sine spe et certitudine prolis cognovissent : quia quilibet coitus mulierem fecundasset. .
Ad aliud dicendum, quod illa bona non causat matrimonium per actum: sed bonum fidei causat per consensum, et per conjunctionem cum Deo et per individuam vitam : et ideo illa tunc non in-. vitassent ad coitum, sicut modo faciunt.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non oportuit hoc tune, cum nihil esset incitans et retrahens a cultu Dei: sed universum semem sicut accepisset propaginem carnis, ita accepisset originalem justitiam : et tune poterat paulatim exspectari impletio numeri electo-. rum, praecipue cum nec etiam esset incolatus miseriae faciens tedium in vita: . post peccatum autem cum proni erant sensus in malum, et diabolus undique: instigans ad idololatriam, licuit quibus-. dam habere plures, ut in eis retineretur multiplicatio numeri electorum usque ad tempus, quando plenitudo gentium in- traret per spiritualem fcecunditatem in Christo : quando iterum spiritualis generatio haberet locum per verbum predicationis.
On this page