Articulus 5
Articulus 5
Utrum fuissent in eis resolutiones superfluitatum, sicuti pollutiones, menstrua, egestiones, et urine ?
ARTICULUS V. Utrum fuissent in eis resolutiones superfluitatum, sicuti pollutiones, menstrua, egestiones, et urine ?
Quinto queritur, Utrum fuissent in eis resolutiones superfluitatum, sicut pollutiones, menstrua, et egestiones, et urine, et sudores, et hujusmodi?
Ht videtur quod non: quia hac foeditatem quamdam important, quae fceditas penam dicit: pena autem ante pecca~ tum esse non potuit.
SED CONTRA : 1. Constat, quod Deus fecit in eis membra receptibilia superfluitatis humide, ut vesicam : et receptibilia superfluitatis sicce, ut stomachum, et intestina.
2. Item, Fecit in eis poros apertos per quos.emitterentnr sudores. Hac autem otiosa fuissent, si nulla fuisset superiluitas.
3. Si dicas, quod nutrimentum parum conveniens emittitur :tunc autem fuisset omnino conveniens, et sic nihil emitteretur: hoc est impossibile : quia tunc non fuisset necessaria digestio, sed fuisset absumptum antequam comederetur.
Sorutio. Dicendum, quod quaedam resolutiones attestantur superfluitati cor- rumpenti vel debilitanti retentive virtutis: et ille non fuissent in primis parentibus, sicut pollutio, menstruum, et sudores, et hujusmodi. Quedam autem sunt naturales, jut stercus, et urina, et sputum, et hujusmodi : et ill fuissent, ut puto, tamen sine pudore et fetore feditatis. ;
On this page