Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum actus matrimonialis sit et debeat dici peccatum ?

ARTICULUS VI. Utrum actus matrimonialis sit et debeat dici peccatum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : "Infirmitas enim prona in ruinam, etc."

Ex hoc enim videtur, quod actus matrimonialis sit peccatum : quia nihil ordinatur nisi quod est inordinatum : nihil autem inordinatum nisi quod est cum culpa. |

Solutio. Actus matrimonialis quandoque procedit ex ratione primo movente, ut quando est spe prolis, et intuitu justitie reddendi debiti: et tunc non est peccatum, nec veniale, neque mortale, sed meritum. Vel, ut ordinatur concupiscentia annexa non ne cadat, sed quia caderet, si matrimonium non esset: et tunc quidam dicunt, quod est veniale peccatum, sed parvum : et de hoc locus est in tractatu de matrimonio inquirere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6