Articulus 3
Articulus 3
Utrum tentatio quae est ad tillicitum sit appetenda?
Videtur, quod sic: 1. Psal. xxv, 2: Probame, Domine, et tenta me, etc. Cum igitur Propheta tentari petat, dat etiam nobis exemplum petendi.
2. Item, Jacobi, 1,2: Omne gaudium existimate, fratres met, cum in tentationes varias incideritis.: Omne, autem de quo gaudendum est, propter meritum est appetendum. Ergo tentatio est appetenda.
3. Item, TT ad Corinth. xu, 7, super illud, Datus est mihistimulus, dicit Glossa: "Non est exauditus, quia illa tentatio est repressio superbiae." Hoc autem est bonum : ergo appetendum.
4. Item, Gregorius: "Sanctus post virtutes tentari se desiderat, ne confidentia virtutum in peccatum ruat." Hoc autem est summe appetendum: ergo et petendum.
5. Item, Per rationem, Quidquid enim non est peccatum, sed materia exercenda virtutis, hoc est appetendum : tentatio cul per peccatum non consentitur (ut dicit auctoritas) non est peccatum, sed materia exercende virtutis: ergo est: appetenda.
6. Item, Quidquid ordinatur ad profectum meriti sine timore casus per peccatum, illud est appetendum: tale est tentatio: ergo est appetenda. Propatio medie est per precedentia quantum ad hoe quod ordinatur ad augmentum meriti: sed quod non sit timor cadendi, probatur, I ad Cor. x, 13, ubi dicit Apostolus : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis: sed faciet, etc.
2. Item, Matth. xxv1, 41: Vigtlate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, etc.
3. Item, Non est idem appetendum ab . homine quod expetitur a demone: demon autem petit nos ad tentandum : ergo hoc non est appetendum ab homine. Propativ mediz. Job,1, 6 et seq., et Luce, xxl, 31, ubi dicitur: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, etc.
Sorutio. Dicendum, quod tentatio non est appetenda: quia de intentione tentatoris est, ut et actus ordinetur in illicitui, et ex parte tentati est debilitas standi, licet ex parte Dei permittentis ordinetur in profectum : unde non respicit profectum per se, sed per accidens.
Ap prinum ergo dicendum, quod David petiit tentari per flagella, ut sic liberaretur ab occultis peccatis: de quibus dicit Ambrosius, quod etsi desit fides, id est, conscientia peccati, poena tamen flagelli satisfacit: et haec non est tentatio vergens in illicitum, sicut illa quae stimulat ad consensum peccati.
Ad aliud dicendum, quod non est gaudendum de tentatione per se, sed per accidens, quando per victoriam pervenitur ad probationem puriorem auro. -
Ad aliud dicendum, quod est medicina per accidens, scilicet per recognitionem fragilitatis: sed per se est ad illicitum.
Ad aliud dicendum, quod desiderium illud est per accidens, scilicet de effectu tentationis, et non de ipsa tentatione.
Ad aliud dicendum, quod si esset materia exercende virtutis per se, ut actus meritorius, esset appetendum : sed quod est materia exercende virtutis per accidens, sicut trahendo virtutem ad illicitum, non oportet esse appetendum. Per idem patet responsio ad primam propositionem objecti.
On this page