Articulus 4
Articulus 4
Utrum omnis tentatio est peccatum, vel cum peccato necessarto ?
Videtur autem, quod sit peccatum semper: 1. Omnis enim motus ad illicitum est peccatum : sed tentatio est motus ad illicitum : ergo est peccatum.
2. Si dicas, quod hoc est verum de tentatione interiori, et non de exteriori. Contra: Loguamur tantum de interiori: illa ergo semper est ad illicitum: ergo semper peccatum.
3. Item, Augustinus in libro XIX de Civitate Dei : "Nonnuilum vitium est cum caro concupiscit adversus spiritum:" ergo videtur, quod etiam essentialiter sit peccatum.
4, Item, 1 ad Corinth. xu, 7, super jj. lud, Datus est mihi stimulus, etc., dicit Glossa: "Tentatio cui per peccatum non consentitur, non est peccaltum, sed nigg. teria exercende virtutis." Et subjungit, "Intellige hoc de tentatione praeter eam que est a carne." Ergo omnis illa ques est interior, videtur esse essentialiter peccatum.
SED CONTRA: 1. Matth. vi, 13, super illud, Hine nos inducas, etc., dicit, Glossa : "Tentatio ordinat ad coronam:" hoc autem non potest facere essentialiter peccatum : ergo tentatio interior essentialiter non est peccatum.
2 Item, Aliud est motus, et aliud est terminus motus secundum essentiam : terminus autem tentationis peccatum est: ergo tentatio quae dicit motum pracedentem, non est peccatum.
Videtur quod non: quia 1. Cum diabolus possit commovere carnem quando vult, ipse faceret nos indesinenter peccare: quia dicit Job, rx, 24: Terra data est ir manus impit.
2. Item, Omne peccatum (ut dicit Augustinus) adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum : ergo cum iste tentationes non sint voluntarie, videtur quod non sint peccatum.
3. Item, Nullus peccat in eo quod vitare non potest: ergo cum non possumus vitare quin tentet carnem diabolus, non erit ibi culpa aliqua.
4, Item, Sit, quod ratio non consentiat : ergo fit in sensualitate sola : aut ergo est peccatum, aut non. Si sic, cum illa sit nobis communis cum brutis, etiam i0 brutis posset esse peccatum. Si non, lune habebitur propositum, quod non semper est peccatum.
Sorvtio. Dicendum meo judicio, quod est tentatio interior, et exterior, et tentatio mixta ex utraque. Tentatio exterior, sicut in primis parentibus, et Christo : et illa nullum fuit peccatum, nec cum peccato: tentatio interior est quae habet ortum in concupiscentia carnis : nec dicitur caro concupiscere (ut dicit Augustinus) Nisl quia. anima in carne concupiscit: et hanc puto semper esse peccatum, sed levissimum, et etiam cum peccato, guia procedit a malo quod habitat in carne, ut dicit Apostolus ad Roman. vu, 17 et 20+. Tertia tentatio quae est mixta, est quandoque peccatum, et quandoque non. Si enim contineatur caro ne concupiscat, non est peccatum, guia tune magis est exterior quam interior ; tamen pro tanto est intus, quia caro movetur. Si autem. concupiscat caro, tunc est peccatum, quia effecta est interior: sed tale peccatum est primus motus qui est levissimus, ut dicetur infra.
Ap id autem quod contra objicitur, dicendum quod tentatio non ducit ad coronam nisi per accidens, scilicet resistentia pugne, et victoria.
Ad aliud dicendum, quod essentialiter loquendo motus secundum Philosophum in eodem genere est cum termino motus: quia non differt ab eo nisi sicut via et terminus, et sicut actus mixtus potentia ab actu puro : et ideo patet, quad tentatio habet aliquid de ratione peccati.
Ap mw quod contra objicitur, dicendum quod non potest commovere cum vult, licet possit admovere occasiones: quia voluntate preveniente possumus tenere carnem ne concupiscat.
Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas accipit voluntatem large, pro antecedente, vel consequente, vel conjuncta: sicut originale antecedenter est voluntarium: et aliquid ante ignoratum, et postea scitum, si placet, et non affert poenitudinem, consequenter est voluntarium : conjuncta autem est opus volitum. Sed illi motus sunt voluntarii, eo quod voluntas potest eos prevenire, et non facit.
On this page