Articulus 5
Articulus 5
Utrum omnis tentatio sit a diabolo ?
Et videtur quod sic per Glossam super illud, I ad Thessal. 1u, 5, supra inductum: quae Glossa videtur dicere, quod solus diabolus habet officium tentandi. ;
Item, Apocal. xu, 10: Projectus est accusator fratrum nostrorum, quia accusabatillos anie conspectum Dei nostri, die et nocte. Et loquitur de diabolo: ergo ipse solus tentamentis suis Sanctos accusabiles reddit.
Item, Osee, vu, 6, dicitur : Tota nocte dormivit coquens eos, mane, etc.: ubi dicit Gregorius quod diabolus est coquens.
Item, Jacobi, 6, super illud, Inflam- mata a gehenna, dicit Beda: "Diabolus gehenna commotus semper ardet, et flammam vitiorum omnibus suggerit."
Item, Super illud Psalmi xxxu1, 15: Diverie amalo, et fac bonum : dicit Glos-. sa Hieronymi : "Mala omnia ab instinctu diaboli procedunt, sicut bona instinetu Dei." Ad hoc etiam multum facit auctoritas Hieronymi supra inducta.
Hem, Levit. xix, 3, super illud, Unesguisque matrem suam timeat, dicit Gregorius: "i: Concupiscentia est mater omnis peccati, et diabolus pater."
SED CONTRA : Ad Rom. vu, 25, super illud, Carne servio legi peccati, dicit Glossa : "Peccai nomine concupiscentiam vocat, ex qua oriuntur_cuncta vitia:" non ergo a dwmone sunt.
Item, ad Gal. v, 19: Manifesta sunt opera carnis,. quae sunt fornicatio, etc. Et enumerat etiam ibi quedam_spiritualia vitia. Si ergo omnia procedunt a carne, tunc videtur, quod nullum procedat a dzmone. .
Sed contra hoc iterum est Glossa super idem ad Galat. v, 19 et seq., dicens, "Credere omnia accidere ex carne, error est: non enim omnia vitia vite attribuenda sunt carni."
Sorutio. Ad hoc leve est secundum . predicta respondere : quia omnia dicerg ex diabolo esse verum est, sicut ex mo. tore et tentatore primo, sed non semper proximo: et per hoc patet solutio aq omnia illa quae inducta sunt pro parte illa.
Corruptio autem carnis duplex est, scilicet cujus caro est subjectum, vel quae est a cane sicut a causa, et illa subjective est in anima: et sic commmuniter sumendo carnem, omne peccatum procedit ex corruptione carnis, sicut ab habi. tu inclinante potentiam intrinsecus:: et per hoc iterum patet solutio eorum quae pro illa parte inducuntur. .
Secundo etiam modo quaedam sunt a mundo, ut superius dictum est. Hoc etiam modo sumpta corruptione carnis, nihil prohibet omnia esse etiam spiritualia a corruptione carnis. Si autem sumatur stricte pro illa quae subjective est in carne, tunc non erit a corruptione carnis, nisi quod proprium delectabile habet in carne: et hoc modo altendit Glossa quae dicit, quod error est omnia peccata esse a corruptione carnis.
On this page