Articulus 6
Articulus 6
Utrum serpens qui tentavit Hevam fuit verus serpens ? et, Qualiter intentiones vocum expressarum pervenire poluerunt ad verba formata in aere ?
ARTICULUS VI. Utrum serpens qui tentavit Hevam fuit verus serpens ? et, Qualiter intentiones vocum expressarum pervenire poluerunt ad verba formata in aere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : "Ideoque serpens diclus est esse callidior, etc."
Magister enim bene determinat, quod non fuit rationalis serpens : et non mo- vebatur virtute intrinseca substantia, id est, quae esset pars substantia, licet virtus demonis esset inirinseca quoad locum.
Sed quaeritur adhuc, Qualiter intentiones vocum expressarum pervenire potue- runt ad verba formata et figurata in aere ?
In nobis enim via est: quia species que simplices sunt in intellectu, vestiuntur imaginibus corporalibus in imaginatione, et per nervos motivos deferuntur ad spiritum quem percutit lingua, et illi imprimuntur. Sec imaginatio serpentis non erat susceptibilis talium econceptionum, ut eritis sicut dit, scientes bonum et malum : ergo per imaginationem suam non potuit speciem continuare ad vocem : ad quid ergo movit linguam serpentis ?
Solutio. Dicendum, quod sicut supra determinatum est de operibus magicis, demonibus propter hoc quod sunt spirituales substantie, obedit materia inferior ex imperio et ordine divino : et ideo dico, quod immediate ab intellectu Angeli in spiritu aereo imprimebantur : et ibi imagines corporeas acceperunt : et lingua serpentis per motum suum non fecit aliud quam figuras.
On this page