Articulus 7
Articulus 7
Utrum Heva peccavit uno peccato, vel pluribus peccatis ?
Solutio. In sequenti questione determinabitur, utrum uno peccato vel pluribus peccaverit : sed hic dicendum, quod loquitur Magister materialiter : quia formaliter non erat ibi nisi unum peccatum : quia omnia erant ordinata in opere composito ad unum appetitum obtinendum, scilicet quod esset sicut Deus in scientia boni et mali : et propter illud comedit, et omnia alia fecit, et ideo formaliter illo tantum peccavit.
On this page