Articulus 8
Articulus 8
Qui et quot sunt modi tentandi nes quid accipiantur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Porro sciendum est duas esse species tentationis, interiorem scilicet, et exteriorem, etc."
2. Joannes autem dicit, "quod omne guod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et Superbia vitae".
3. Glossa super Psalmum xe, 1 : Qui habitat, dicit, quod "tentatio quadan est levis, et occulta : quaedam gravis, et occulta : et quaedam gravis, et manifesta,"
4. Item, Super illud Psalmi cvi, 18 Omnem escam abominata est anima corum, ete., dicit Glossa: "Multiplex est tentatio : prima, ignorantia vie et veritatis: secunda, difficultas vincendarum tentationum : tertia, tedium boni : quarta, tempestas saeculi."
3. Item, Augustinus de Doctrina Christiana: "Tentat vexando carnem, vulnerando naturalia, spoliando gratuita."
7. Item, Tad ad Corinth. x, 13, super illud, Zentatio vos non apprehendat, etc., distinguit Glossa inter angelicam perfectionem, et diabolicam presumptionem, et humanam tentationem. In nuilo enim aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. Diabolica autem presumptio nimis diligendo sententiam suam, vel invidendo melioribus usque ad prescinden- dae communionis et condend: schismatis vel heresis sacrilegium pervenire. Ho. mana autem tentatio est quinque Modis, vt dicit-Glossa, scilicet in his sine © quibus vilaista non agitur. Vel, utin necessitate vel pressura non diffidat homo, de Deo ay. xilium humanum requirendo. Vel, huma. na tentatio est per quam proficitur apuq Deum, propter Christum pericula pati. Ve], aliter sapere quam res se habet et cum bo. no animo, humana tentatio est. Vel, huma. na tentatio est, cum quis irritatur in fra. trem studio corrigendi, plus tamen quam Christiana tranquillitas postulat. Supra etiam habitum est ab Augustino in primo articulo questionis, quod est humana tentatio, et divina tentatio.
8. Item, Divina triplex : qua tentatur Deus: et hoc dupliciter, scilicet aut ex diffidentia providentiae, sicut per idololatriam tentatur : et ex prasumptione miraculi, sicut ab his qui in necessitate positi committunt se vel fidem discrimini, postulando miraculum, cum non desit eis consilium humanum aliter evadendi. Item, secundo divina tentatio, qua Deus tentat: et hoc dupliciter, scilicet eos quos non habet probatos, ut malos, flagellando vel occidendo: et quos habet probatos, sed ostendit eis probationem suam, ut tentat bonos. Humana autem tentatio duplex est, scilicet qua homines probando, desperamus spem ponere in homine, quae saluberrima est : et qua homines nos probant diffidentes de nobis, eo quod sub lege Dei agimus : et haec etiam bona est.
9. Item, Super Job, xz, 25, et in Ibro XXXIL Moralium dicit Gregorius: "Fideli famulo suo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat: omne quod opprimendo rapit, omne quod insinuando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, onmme quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit."
Sorutio. Dicendum, quod hic tanguntur novem genera tentationum : quorum rimum accipilur ex parte tentati: aut enim habet tentatio trahens intrinsecus, ut est corruptio, sicut in nobis : aut non, sicut in non corrupto, uf in primis parentibus, et in Christo.
Secundum autem sumitur ex parte objecti moventis extra, secundum tria quae sunt in mundo, scilicet divitie, delicia, et honores, ut superius dictum est.
Tertium autem sumitur ex parte modi in comparatione ad tentamen per dispositiones ralionis etirascibilis insurgentis : quod enim dicitur occultum et apertum, est in comparatione ad rationem : quod dicitur leve est grave, est in comparatione ad irascibilem aggredientem et expellentem.
Quartum autem sumitur ex dispositionibus tentati, quae faciunt ad facilitatem ejus quod vincatur : et. hoc in comparatione ad tres vires divisim, vel conjunctim ad omnes. Ad rationalem enim ignorantia, etc. Ad irascibilem autem difficultas, etc. Ad concupiscibilem tadium boni. Ad omnes autem secundum quod sunt in opere, tempestas seculi.
Quintum sumitur penes nocumentum quod intenditinferre ex parte corporis, et anime, et gratiae : et patet divisio.
Sextum sumitur penes gradus quibus coalescit in nobis : in guibus primo fit nuntiatio suggerendo : secundo, illi se applicat anima experiendo delectationem : et tertio, se illi tradit per consensum,
Septimum sumitur penes quantitatem sumptam in gradibus peccati: et satis patet.divisio : quia aut est in moralibus, et tunc est diabolica, et praecipue in his que separant ab Ecclesia. Aut in humahis quae pertinent ad infirmitatem hujus vite : et tunc in patiendo, aut in agendo: in patiendo dupliciter : aut enim cum spe evasionis, et tunc est secunda, quando in necessitate speratur de Deo, et non negligitur consilium humanum : aut sine spe evasionis, et tunc committere se debet Deo, et propter Christum pati, et hic est tertius modus. Aut in agendo, et hoc secundum concupiscibilem diligendo plus quam oportet ea sine quibus vita ista non agitur, et hic est modus primus : aut secundum actum rationalis, et hoc est aliter sapere, etc., et hic est modus quartus: aut secundum actum irascibilis, studio corrigendi alium, et hic est modus quintus.
De octavo modo satis dictum est in articulo primo : et ratio divisionis tota est posita in solutione.
Hic de ultimo modo dicendum, quod ille sumitur ex parte modorum machina~ tionis diaboli : ille enim aut est per adversa, aut per prospera. Si per adversa, aut in futurum, aut secundum presens : si ex futuro malo, tunc est "omne quod minando terret :" si autem ex presenti malo, aut hoc est malum pcene, et tunc est "omne quod opprimendo rapit :" aut secundum malum culpe, et tunc est "omne quod desperando frangit." Si autem est secundum prospera, iterum aut est ex futuro bono, vel ex presenti. Si est ex futuro, tunc est "omne guod promittendo decipit :" si autem ex presenti, aut universaliter exhibet modo hoc, modo illud, ut inveniat aliquid per quod attrahat, et tunc est "insidiando circumvolat:" aut particulariter, et tunc "suadendo blanditur," quia tune suadet blandimentis fruclus rerum commutabilium, ut sic avertat a Creatore.
On this page