Articulus 9
Articulus 9
Utrum tentatio carnis est magis diffictlis quam aliqua tentatio demonis ?
Hoc enim videtur falsum : quia 1. Dicit Job, XLI, 24: Non est super terram potestas quae comparetur et, gut jactus est ut nullum timeret : ergo tentatio demonis est magis difficilis quam carnis.
2. Preterea, Damon habet potestatem in carne, et non convertitur : ergo videtur, quod sit magis difficilis sua impugnatio, quia est in duobus, quam carnis quae est in uno tantum.
Sonutio. Ad hoc leve respondere est: quia carnis tentatio magis est difficilis propter tres causas, scilicet quia est per connaturalia nobis, et haec magis profundatur : et quia est in parte nostra substantie, et haec magis trahit : et quia est continua.
Dicendum ergo ad primum, quod demon est fortis in se, sed non in homine: quia dicit Gregorius et Bernardus, quod debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem : et licet tentare possit, tamen nocere non potest, ut innuit Glossa super illud, Mitte nos in gregem porcorum, quae dicit : "Nisi quis more porei vixerit, diabolus non accipit in ipsum potestatem." Et hoc intelligitur quantum ad nocumentum boni gratia, vel boni naturalis quod diminuibile est per peccatum : quia etsi tentat, hoc ipsum ordinatur ad profectum hominis.
On this page