Articulus 10
Articulus 10
Uirum homo in primo statu potuit peccare venialiter ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Potuit diligere uxorem plus quam debuit citra Deum : ergo peccasset venialiter.
2. Si dicas, quod hoc esse non potuit. Contra : Dilexit uxorem, et potuit crescere illa dilectio : crescat ergo, et intendatur usque ad hoc quod sit priusquam debet et citra Deum : ergo habebitur propositum.
3. Item, Est status in quo non potest fieri peccatum, nec mortale, nec veniale: et est status in quo sunt semper in peccato mortali, ut illi qui sunt in statu damnatorum.
Item, Est status in quo peccatur venialiter et mortaliter, ut est status militantis Ecclesie. Ergo ad hoc quod compleatur divisio, exigitur quod sit aliquis status in quo peccalur venialiter et non mortaliter : et ille non potest esse nisi status innocentie prime : ergo Adam potuit peccare venialiter.
4. Item, Omne quod efficitur curvum a recto, prius est in parva obliquitate quam in magna : sed liberum arbitrium in primo statu fuit rectum, in secundo autem curvum in magna curvilate, scilicet in mortali : ergo in medio statu debuil esse deflexibile in veniale, et non in mortale : ergo videtur, quod potuit peccare venialiter.
SED CONTRA: 1. Primus homo in primo statu omnia inferiora subjecta habuit rationi : ergo inordinatio non nisi ex parte rationis exorbitantis accidere potuit: in ratione autem, ut habebitur infra, est peccatum mortale : ergo non potuit peccare venialiter, sed mortaliter tantum.
2. Item, In veniali peccato parvum est delectabile quod movet : sed parvum delectabile vires sub ordine rationis conjunctas avertere non potest : ergo quod avertit ab ordine primo, oportuit esse magnum : ergo oportuit esse peccatum mortale : quiain illo movet commutabile bonum ad fructum,
3. Item, Innuitur in astutia serpentis, qui non parvum promisit, sed magnum, scilicet, Hritis steut dit, scientes, etc. .
Solutio. Dicendum, quod meo judicio ultimis rationibus consentiendum est, quod non potuit peccare venialiter, et due cause tactee sunt in objiciendo. Tertia autem tangitur in Littera: quia scilicet non habuit incitans : et ita ei ad mortem debuit imputari peccatum.
Dicendum ergo ad primum, quod contra hoc objicitur, quod non diligeret extra rationem : quia ratio supposita erat Deo continenti eam: et ideo nihil inordinatum nec parvum nec magnum esse poterat, nisi inciperet ab ea.
Ad aliud dicendum, quod non potuit crescere dilectio extra ordinem rationis, tali manente statu. Unde incrementum ejus impediebatur per accidens. Et hoc bene contingeret in multis quae crescerent quantum est dese, nisi quod per accidens impediuntur.
On this page