Articulus 3
Articulus 3
An peccatum Heve fuerit peccatum in
Videtur enim, quod sic: quia non habuit tunc infirmitatem, nec ignorantiam, quae sunt poene peccati: ergo oportuit, quod peccavit ex malitia : hoc autem est peccatum in Spiritum sanctum : ergo peccavit in Spiritum sancium.
SED CONTRA : 1. Infra allegabit mulier, Serpens decepit me: ergo prodiit ex ignorantia : ergo est peccatum in Filium.
2. Item, Apostolus dicit, I ad Timoth. u, 14: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit : Ergo seducta fuit : ergo ex ignorantia peccavit : ergo in Filium, et non in Spiritum sanctum.
Solutio. Hoc non est magna dubitatione dignum. Dicendum enim, quod in Filium peccavit, sicut Magister infra objiciendo ex verbis Isidori dicit mulierem ex ignorantia peccasse : sed ignorantia est duplex, scilicet poena peccati, et ex illa non peccavit : et est ignorantia, nescientia agendorum, ut in quo sensu verba Domini dicta fuerint: et ex tali processit peccatum ejus, et ideo fuit in Filiam.
On this page