On this page
Divisio Textus
Divisio Textus
"Nunc diligenter investigari oportet, etc." Hic incipit pars illa in qua agitur a quo cecidit Adam per peccatum.
Et habet duas partes : in quarum prima agit, qualiter cecidit a naturalibus in quibus est vulneratus : et in secunda, qualiter cecidita gratuitis : et haec incipit distinctione XXVI, ibi, A, "Hee est gratia operans, etc."
Prima harum subdividitur in duas : in quarum prima agit de libero arbitrio. In secunda, de libertate ejus et statibus, que incipit distinctione XXV, ibi, A, "Jam vero ad propositum, etc."
Hec autem lectio subdividitur in tres : in quarum prima inquirit, Utrum gratiam aliquam gratis datam homo in primo statu acceperit ? Secundo determinat, quee illa gratia fuerit, quia liberi arbitrii, ibi, D, "Hic considerandum, etc." Tertio, determinat ordinem tentationts in viribus anima, ibi, G, "fllud quoque pretermittendum non est, etc."