Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Adam stare potuit per hoc quod accepit in creatione ?

ARTICULUS I. An Adam stare potuit per hoc quod accepit in creatione ?

Circa primam incidunt tria. dubia, scilicet, An stare potuit Adam per hoc quod in creatione accepit ? Secundo, Utrum potuit proficere ? Tertio, An non proficere sibi tunc potuerit imputari ?

AD PRIMUM sic proceditur : i. Damascenus dicit, quod omne creabile est vertibile: constat autem, quod non in melius: ergo in deterius vertetur. Homo autem primus creatus fuit : ergo sine adjutorio Dei verteretur in deterius : ergo oportuit, quod non slaret nisi gratiam aliquam standi acciperet.

2. Item, Augustinus in libro de Vera innocentia: "Natura humana etsi in illa integritate in qua condita est, permaneret, nullo tamen modo seipsam sine Creatore adjuvante servaret." Si ergo tunc sine Dei gratia salutem suam quam habebat, servare non potuit, quomodo post casum gratiam recuperare potuit, quam perdidit ? Ergo videtur, quod de se non potuit stare.

SED CONTRA : 4. Hoc quod non est in potestate nostra, non imputatur nobis : si ergo Adam stare in eo quod accepit sine nova gratia non potuit, si illam non accepit, non fuit ei imputandum quod cecidit : sed non accepit eam : ergo non fuit ei imputandus casus.

2. Item, Natura nulli dat esse quin det ei etiam virtutes conservantes esse quod dedit, nisi ita sit quod esse illius sit continuum fieri: cum igitur Deus non imperfectior sitin operando quam natura, cum dedit esse naturale homini, dedit ei potestatem standi in illo.

3. Item, Asino dedit Deus esse, et_potestatem standiin illo: ergo si homini hoc non faceret, deterioris conditionis esset apud ipsum quam asinus.

4. Item, Magister in Littera dicit, quod gratia per quam stare in eo quod accepit poterat, facultas liberi arbitrii et discernendi bonum et malum fuit: constat au. tem, quod has potestates sive facultates homo primus in creatione accepit, ex quibus stare posset.

Solutio. Dicendum, quod homo nihil potest esse, vel facere sine gratia : sed hee non est gratum faciens semper, sed potius conservatio et influentia divine bonitatis ad esse et operari, sicut ipse dicit : Sine me nihil potestis facere . Et hac gratia. potuit primus homo stare in eo quod acceperat: sed non fuit creatus in gratuitis : quod tamen ego non credo, licet sustineam propter Magistrum.

Dicendum ergo ad primum, quod bene concedo, quod homo indiget continentia sicut alia creatura : sed non indigeret gratia gratum faciente ad hoc. Et hoc modo etiam intelligitur auctoritas sequens Augustini.

Ad aliud autem quae in contrarium objiciuntur, patet solutio : quia illa non removent gratiam influentie divine et superadditorum in naturalibus potentiis que dat Deus unicuique nature secundum proportionem capacitatis sus : et talis fuit etiam gratia quam accepit Adam. Sed in homine proprie vocatur gratia, quia ordinat ad gratiam gratum facientem: in aliis autem non proprie vocatur nomine gratie, sed dati, vel nature.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1