Text List

Articulus 2

Articulus 2

An homo proficere potuit in primo statu ex his quae accepit ?

ARTICULUS II. An homo proficere potuit in primo statu ex his quae accepit ?

Secundo queritur, Utrum homo proficere potuit in primo statu ex his quae accepit ?

Videtur autem quod sic: quia. 1. Luc. x, 30, dicitur in Glossa, quod vulneratus est in naturalibus, et spoliatus — gratuitis : sed nullus homo spoliatur hoc quod non habet: ergo habuit gratuita : sed habens gratuita, proficere potest : ergo Adam potuit proficere ad meritum.

2. Item, In naturis ita videmus, quod omne illud quod natura perficit in esse, etiam dat illi potentias naturales, quibus proficere potest in bene esse et operari : cum ergo non imperfectior sit Deus quam natura, etiam suo operi dedit potentias quibus proficere potuit in bene esse : ergo Adam etiam proficere potuit.

Si concedatur, Contra hoc est quod dicit Augustinus in Littera.

Uxreris quaeritur hic secundum aliam opinionem, quae dicit Adam creatum esse in gratuitis, qualiter intelligatur quod Augustinus hic dicit, quod proficere non potuit ?

Solutio. Dicendum ad hoc, quod Adam secundum illam opinionem quod non fuerit creatus in gratia gratum faciente, non potuit proficere ad meritum : quia profectus meriti non est constitutus infra posse virium naturalium vel potentiarum, sed oportet habere altiora, ut fidem, charitatem, et hujusmodi: sed potuit proficere in bene esse nature, ut commodis vite, et operibus infra posse naturalium constitutis : et hoc et non plus probat secunda objectio.

Ap primum dicendum secundum hanc opinionem, quod non fuit spoliatus gratuitis quae haberet, sed quae habiturus erat si stetisset.

Ad id quod queritur, Qualiter respondeatur secundum aliam opinionem dictis Augustini in Littera ?

Dicendum, quod est profectus ad meritum, et hoc modo proficere potuit Adam: et est profectus ad confirmationem secundum statum beatitudinis, et hoc modo proficere non potuit, nisi Deus compleret eum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2