Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum posite quod homo gratiam non habuit, an et fuerat imputandum quod cecidit ?

ARTICULUS III. Utrum posite quod homo gratiam non habuit, an et fuerat imputandum quod cecidit ?

Tertio quaeritur, Ex quo gratiam non habuit, utrum ei imputandum fuit quod cecidit ?

Videtur autem, quod non: quia 1. Plura habuit deprimentia in malum quam. elevantia in bonum, quia vertibilitatem nature, et Angelum adhortantem: ergo non potuit resistere.

2. Item, Diabolus fortior est homine ; ergo homo non potest ci de se resistere : ergo quod succubuit, nou fuit ei imputandum, ut videtur.

SED CONTRA : Discretionem habuit boni et mali, et facultatem arbitrii, quia potuit dissentire : ergo sua culpa cecidit, cum stare potuerit, ut videtur.

Soturio. Ex prehabitis in questione de tentatione, istam facile est solvere: quia licet natura sit vertibilis, tamen influentia divine voluntatis magis se habet ad standum, quam ut vertatur.

Item, Cum Angelum habet tentantem exterius, habet etiam Angelum bonum confortantem : et ideo efficaciora remedia habuit sublevantia quam deprimentia, et ideo sibi est imputandum.

Ad aliud dicendum, ut supra, quod licet diabolus fortis sit in se, tamen tentatio non est fortior quam ipse home vult : quia ipse non accipit vires in 108 — nisi ex permissione vel voluntate nostra: et ideo illa objectio non cogit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3