Articulus 4
Articulus 4
An homo in primo statu resistendo malo et non consentiendo tentationi, fecisset sthi meritum ?
ARTICULUS IV. An homo in primo statu resistendo malo et non consentiendo tentationi, fecisset sthi meritum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circamedium: "Ad quod dicimus, quia resistere maio, etc."
Causa enim Magistri nulla videtur esse : quia 1. Est opus meritorum ex hoc quod procedit ex radice charitatis.
2. Item, Quod dicit, "Declinare a malo ...non semper meretur palmam," videtur falsum : quia est pars justitie, et justitia secundum se totam meretur palmam : ergo et declinare a malo.
Solutio. Dicendum, quod Magister magis attendit rationem actus virtutis quam gratiae. Et verum est: quia virtus est circa difficile, et bonum : et hance ra. tionem non habuisset resistere prim; hominis, licet alias habuisset rationen meriti. Alii aliter dicunt, scilicet quog meritum dimissionis pone consistit jn difficultate operis, et hoc non habuisget Adam: meritum autem gloriae consistit in quantitate charitatis, et hoc habuisset si habuisset gratiam. Sed hoc non placet pro tanto, quia ipse non indiguisset illo merito, cum nullius peene debitor fuerit: et ideo distinctio illa frustra fieret circa opus ejus.
Ap ALiup dicendum, quod est declinare quod non dicit nisi privationem simplicem, sicut declinatur a malo de quo numgquam fuit cogitatio : et de hoc lo~ quitur Magister. Est etiam declinare a malo de quo fuit cogitatio, et est vo- luntas actualis tendens in contrarium illius mali: et haec est pars justitia, et meretur palmam: et de hac non loquitur.
On this page