Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quid sté liberum arbitrium ? Utrum habitus, vel potentia, vel passio ?

ARTICULUS V. Quid sté liberum arbitrium ? Utrum habitus, vel potentia, vel passio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, "Liberum vero arbitrium, etc." Et queruntur hic tria de libero arbitrio, quorum primum est, Quid sit? Secundum, Utrum amitti possit vel tolli per aliquid libertas ejus ? Tertium, de actu ejus de quo mentionem facit in Littera,

AD PRIMUM sic proceditur : 1. Omne quod capit intentionem et remissionem, ex his quae sunt in anima, est habitus, vel passio, et non potentia : liberum arbitrium capit intensionem et remissionem : ergo est habitus, vel passio. Prima patet per hoc quod dicit Philosophus, quod tria sunt in anima, potenliae, passiones, et habitus : et potentie non recipiunt magis et minus, cum sint consequentes substantiam anime : sed alia duo capiunt magis et minus. Secunpa probatur per Augustinum, et Bernardum, et Anselmum, qui dicunt, quod liberius est in beatis quam in viatoribus, et liberius in viatoribus quam in damnatis.

Item, Libertas dividitur in libertatem a coactione, a peccato, et a miseria : et hee dicunt habitum : ergo liberum arbitrium dicit habitum, et non potentiam.

2. Item, Hoc videtur per hoc quod dicitur facultas rationis : facultas enim potenti est habitus, et non potentia : ergo liberum arbitrium est habitus.

Iivem ulterius queritur, Qualiter dicatur facultas rationis, et voluntatis ?

Aut enim quia in utroque, aut quia ex utroque. Si quia in utroque : ergo liberum arbitrium est pars rationis, et voluntatis: et cum unum sit numero, erit unum et idem numero pars essentialis duorum, quod est impossibile. Si autem quia ex utroque : ergo liberum arbitrium. est potentia composita ex duabus potentiis, quod est impossible. Et secundum hoc ratio et voluntas non manerentin proprio actu in anima, sed in eo quod componunt.

Preterea, Duo simplicia non componunt tertium, nisi unum sit materiale ad alterum, et alterum formale sic autem non se habent ratio et voluntas : ergo videtur, quod male dicitur facultas rationis, et voluntatis.

Uxrerivs queritur, Qualiter accipiatur ratio in diffinitione liberi arbitrii ?

Constat autem, quod non accipitur pro speculativa : ergo pro practica : ergo aut pro superiori, aut inferiori, aut pro utraque simul. Si pro superiori: tunc non disponerentur inferiora per liberum arbitrium, ut videtur. Si autem pro inferiori tantum: ergo non contingeret per liberum arbitrium inherere superioribus, quod etiam falsum est. Si autem pro utraque : hoc non videtur : quia secundum hoc non esset liberum arbitrium potentia specialis, sed plures complectens. Eodem modo potest objici de voluntate.

SoLtutio. Dicendum meo judicio, quod liberum arbitrium est potentia specialis completa per habitum naturalem, qui est libertas ejus: unde habet aliquid rationis, et aliquid voluntatis, sicut ostendit nomen ejus: suum enim est velle arbitrium sibi, et hoc dicit eligere, duobus propositis, hoc est, preeoptare et preeligere : et proponere duo est rationis, preoptare autem alterum est voluntatis : libertatem autem vocat a voluntate.

Et ut hoc intelligatur, sciendum quod sicut dicit Philosophus, "Liber est qui est causa sui, et non causa alterius: et quod est obligatum alteri, non est. liberum." Unde potentie affixe organis sunt obligate illis, non potentes in actum ultra naturam receptibilitatis organi: sicut visiva potentia alligata pupille, non potest ultra hoc quod pupilla nata est recipere, et sic est etiam de aliis. Sed a tali obligatione sunt absolute omnes potentie anime rationalis, quarum nulla est affixa organo. Altera obligatio alteri est ab objecto, quando convincit potentiam de-consensu in ipsum, sicut omnes potentie apprehensive animae rationalis, ut intellectus, et ratio, et hujusmodi, convincuntur rationibus ad consentiendum in verum: et ideo non sunt causa sui, sed alterius. Sed voluntas neutro modo est obligata : quia non est aifixa potentia organo, nec etiam necessario consentit: quia ratione dictante hoc esse faciendum vel non, adhuc se habet.ad quod voluerit, et potest contrarium velle, quam quod ex ratione dijudicatum est : et ideo voluntas libera est, et electio liberi arbitrii ab illa parte habet eamdem libertatem. Unde sciendum, quod liberum arbitrium est potentia anime rationalis sita in anima in contactu rationis dijudicantis, et voluntatis complete volentis: quia eligere (quod secundum Augustinum est liberi arbitrii) est post judicium, et ante complete velle.

Dicendum ergo ad primum, quod triplex est libertas, scilicet a coactione, et a peccato, et a miseria : et illa sola quae a coactione est de substantia liberi arbitrii. Et illa iterum consideratur dupliciter, scilicet in se, et sic non potest intendi et remitti: vel in comparatione ad actum, et sic habet magis et minus, sicut et ipsa potentia naturalis : et ideo per hoc non potest probari, quod non sit potentia, sed quoad alias duas liber- tates dicit habitum recipientem intensgig. nem et remissionem.

Ad aliud dicendum, quod facultas licet dicatur abstracte, tamen nominat potestatem completam per naturam quae est libertas a coactione, quam accipit secundum quod attingit voluntatem.

Ad aliud dicendum, quod dicitur fa- 4, cultas rationis, et voluntatis, sicut ex " utroque, non materialiter, sed secundum ordinem quia unum in actu sibi praponit et alterum sequitur ex ipso.

Et hoc patet ex Damasceno qui dicit, quod primuio inquirit, deinde disponit, tertio ordinat, deinde dijudicat et sententiat, deinde eligit, deinde vult, deinde impetum facit ad opus. Et constat, quod inquirere, disponere et ordinare, dijudicare et sententiare, actus sunt rationis : velle autem et impetum facere ad opus, actus sunt voluntatis. Sed eligere (ut habemus in Littera) est actus liberi arbitrii : ergo liberum arbitrium est potentia sita in contactu rationis et voluntatis, aliquid habens ex hoc quod ordinatur ad utramque, ad unam consequenter, et ad alteram antecedenter: et ideo utraque ponitur in diffinitione ejus : et non est compacta, ut quidam dixerunt, ex utraque, sed per ordinem respicit utramque.

Ap iw quod ulterius queritur, Qualiter ac sumatur ibi ratio ?

Dicendum, quod pro practica ratione, que communiter se habet ad utramque portionem, eo quod arbitrium est in officio utriusque.

Nec sequitur quod objicitur in contrarium : quia non ingrediuntur ratio et voluntas in compositionem ejus, sed exiguntur ad ordinem actus qui est eligere.

De omnibus his et sequentibus multa valde et exquisite disputata inveniuntur in tractatu nostro de Anima, questione de potentiis motivis et de libero arbitrio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5