Articulus 6
Articulus 6
An liberum arbitrium amitii potuit, et ejus libertas per aliquid tolli ?
Qualiter enim salvetur cum prescientia, in primo libro Sententiarum, tractatu de prascientia, notatum est.
Videtur autem, quod sit amissum per peccatum : quia 1. Dicit Augustinus in Enchiridion, et habebitur in sequenti distinctione, homo male utens libero arbitrio et se perdit et ipsum : quod autem perditum est, non habetur: ergo videtur, quod post non est habitum ab homine.
2. Item, infra dicet, quod post peccatum trahitur et vincitur : quod autem trahitur et vincitur, cogitur: ergo coactum est post peccatum : non ergo est liberum., _
3. Item, Augustinus in libro de Libero arbitrio : "Nulla re fruitur homo cum libertate, nisi qua frauitur cum securitate:" securitatem autem in hac vita homo numquam habebit : ergo nec libertatem : ergo videtur, quod libertatem amiserit.
Szp contra hoc est quod dicit Origenes supra illud Deuter. xi, 26 : Hn propono in conspectu vestro hodie, etc., sic : "Quae exterius accidunt, in nostra potestate non sunt: bene autem vel male uti his quae incidunt, ea quae intus est ratione discernente et dijadicante quomodo his debeat uti, nostre potestatis est, dicente Moyse : Hn propono in conspectu vestro hodie, etc."
2 Item, Philosophus dicit, quod potestas pravorum eligenda est : ergo est bone et de potestate liberi arbitrii.
Sed contra hoc est quod dicit Anselmus, quod "posse peccare nec libertas est, nec pars libertatis :" ergo non est de essentia liberi arbitrii,
Solutio. Dicendum, quod libertas ut im sequenti distinctione Magister dicit, triplex est, scilicet a necessitate, eta peccato, et a miseria : et prima non potest amittli, sed secunda, et tertia.
Item, Prima adhue dupliciter consideratur, scilicot secundum terminum a quo, id est, secundum quod est anecessitate libera, vel absoluta: et sic numquam amittitur, vel diminuitur : quia privatio non recipit intensionem vel remissionem: unde secundum hoc aeque est in Deo et in ecreatura, et eque in beato et miscro, et w@que in bono et malo. Potest etiam considerari in comparatione ad acium eligendi: et per hunc modum non amittitur, sed dimiex defectu habitus gratie vel
Ad id ergo quod primo objicitur et tertio, dicendum quod intelligitur de l~ bertate gratia et glorie sive beatitudinis, et non nature quee esta necessiiate.
Ad auwp dicendum, quod trahitur et vincitur ut subsit peccato : quia per se non potest exire de peccato, nisi habeat libertatem a peccato, quae est per gratiam : sed non trahitur neque vincitur, ut cogatur ad sequens peccatum, quia sic amisisset libertatem a necessitate.
Ap ip quod ulterius queritur, dicendum quod potestas peccandi non est pars libertatis nisi per accidens, scilicet in quantum una numero et substantia est cum potestate non peccandi, et hoe est materialiter : sed in quantum est peccandi, defectus est et infirmitas, et non potestas: et primo modo accipit Augustinus : secundo modo Anselmus.
On this page