Articulus 7
Articulus 7
Quis sit actus liberi arbitrii ? et, Utrum eligere ?
Tertio, Queritur de actu liberi arbitrii qui est eligere, ut habetur ex diffinitione quam ponit Augustinus.
Sed contra videtur esse actus eligentie : 1. Eligentia non est liberum arbitrium : ergo eligere non est actus liberi. arbitrii. Quod autem eligentia non sit liberi arbitrii patet : quia dicit Philosophus, quod eligentia semper est recta, liberum arbitrium est rectum et non rectum.
2. Item, Unius simplicis potentie est unus simplex actus: sed liberum arbitrium est simplex potentia et una : ergo habet actum simplicem. Prima patet per se. Secunpa accipitur ex premissis. Inde sic : Eligere non est actus simplex : ergo eligere non est actus liberi arbitrii.
Probatio prime est, quod diffiniens Damascenus eligere, plura ponit in diffinitione, dicens quod eligere est duobus prepositis hoc illi preoptare.
Sorutio. Dicendum, quod eligere duc” pliciter est, scilicet ex consensu Sponta.. neo, ut Magister dicit in sequenti dig. tinctione : et sic est electio cujus quog vult eligens, et consistit in libertate arbitrii. Est etiam electio determina. tio melioris secundum rationem rectam eligibilis, et sic est eligentiae : et sig patet quod electio liberi arbitrii sequitur. consensum spontaneum sine regula alj. qua regente : et ideo ille liber est. Ele. ctio autem eligentie sequitur. regulas rationis sumptas ex natura eligibilis: etideo illa non est libera, sed cogitur - per rationem rectam, et cadit in considerationes artis topice, ut patet in II Lopicorum : et efficitur causa efticiens virtutis, ut patet in IIT Lthicorum.
Ad aliud dicendum, quod licet liberum arbitrium sit una potentia, tamen radicatio ejus non est immediate super substantiam anime, ut prius dictum est, sed potius est super ipsam jamdeterminatam per alias potentias quas . sibi preponit: et ideo in actu habet. etiam aliquid ab aliis, tamen_ illud est. materiale, scilicet proponere duo : sedcomplementum actus est penes prxopptare : et sic invenitur in omnibus actibus qui non sunt unius potenti secundum quod est sola, sed in comparatione ordinis ad alias, ut frui, uti, scire, et multis talibus, de quibus in primo libro Senientiarum + est notatum : et in alio opere ab hoc in questione de vita eterna.
On this page