Articulus 8
Articulus 8
Quid sit sensualitas ? et, Utrum nominet vim unam sive potentiam unam, aut plures ?
Ap primum proceditur sic, supposita diffinitione Augustini quae hic ponitur, scilicet quod "sensualitas est quaedam vis anime inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis sensus." Et aliam ponit, quod "est appetitus rerum ad corpus pertinentium."
Sep contra : 1. Vis anime inferior ex qua est talis motus, non est una vis : quia phantasia secundum Philosophum sic movet, et etiam concupiscibilis, et irascibilis : ergo male dicit vis. ;
Item, In fine istius distinctionis dicit, quod quandoque dicitur sensualitas inferior portio rationis quod temporalium dispositioni: intendit +, scilicet inferioribus quae etiam sunt sensibilia : ergo motus intendens in sensus est ex inferiori portione : et ita erit sensualitas.
2. Item, Ea de quibus est appetitus vel fuga sensibilis anime, non semper accipiuntur ex sensu, ut dicit Avicenna : . sed sunt intentiones boni vel mali, nocivi vel convenientis, quas elicit estimativa, et non accipit eas a sensu : ergo male dicitur, quod intenditur in sensus.
Item, contra secundam : Appetitus enim rerum ad corpus pertinentium non est unius vis, sed potius irascibilis, et concupiscibilis : ergo male ponit illum in sensualitate tamquam in vi una.
Solutio. Sine prejudicio videtur mihi, quod sensualitas non nominet vim et potentiam unam, sed multas, scilicet om-. nes illas in quibus perficitur motus ex sensuali apprehensione : ille autem perficitur duabus viis : potest enim incipere a sensu accipienti, et communi componente unum sensibile cum altero, sicut incepit in muliere, sicut dicitur |: Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum, ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile . Scilicet ibi fuit sensus communis componens visibile cum gustabili. Deinde sequitur actus phantasie practice componentis et divi-.- dentis acceptum a sensu, secundum compositionem ex qua elici possunt intentiones boni et mali, convenientis et non convenientis, sive nocivi vel amici. Et deinde estimativa informata illis intentionibus, et instigans ad motum vel fu-. gam. Et deinde sequitur affluentia desiderii quod est potentia communis : et habet duas partes, scilicet concupiscibile et irascibile, et affluit per concupiscen~ tiam in delectabile, per iram autem in-. surgit contra nocivum. Et deinde est tactus delectabilis in anima per delectationem : et ibi completur motus sensualitatis : unde etiam ab illo denominatur, quia. sentit conjunctionem delectabilis sensibilis,
Alius modus inceptionis est. a memoria quae (sicut dicit Commentator super lib. de Anima) facit stare per reflexio-. nem singulare ante sensum': et in pro-: gressu nulla est variatio.
Et videtur mihi, quod sensualitas no-. minet animam sensibilem in omnibus. his viribus motivis. Necesse est enim, quod in omni motu fiat nuntiatio per apprehensionem, quae incipit a sensu, vel a memoria : et postea decurrit illa via quam diximus : sed tamen principaliter ultimum complens est tactus, vel conjunctio sensibilis delectabiliter in sensu interioris delectationis.
Ap 1D ergo quod primo objicitur, dicendum quod Augustinus in libro XII de Zrinitate, unde trahuntur illa, non agit de potentiis anime ex intentione: et ideo vocat vim jin qua completur tota vis illius motus qui est ex parte pecorine nature : et ab illa natura dicitur vis una, et non a ratione unius potentie.
Ad aliud dicendum, quod accipi ex sensu dicitur dupliciter, scilicet ex objecto proprio: et sic intentiones non accipiuntur ex sensu, ut dicit Avicenna : quia intentio boni vel mali ut nunc, non est proprium sensibile alicujus sensus. Potest etiam dici ex sensu accipi, quod elicitur ex sensibilium compositione vel divisione, et non separatur ab appenditiis materiae quae facit particulare : et sic intentiones boni vel mali ut nunc, accipiluntur ex sensu: et sic secundum Au~ gustinum, sensualitas intenditur in quinque corporis sensus.
On this page