Articulus 9
Articulus 9
Utrum in sensualitate possit esse peccatum ?
Et videtur quod non : quia 1. Pecoribus non inest peccatum : sensualitas autem nobis communis est cum pecore : ergo in sensualitate non potest esse peccalum.
Item, Dicit in Littera, et infra habebitur, quod sensualitas a natura rationis seclusa est : ergo in sensualitate peccatum non est.
3. Item, Oppositorum est potentia una: virtus et peccatum sunt opposita : ergo potentia ipsorum in qua habent esse, est una: sed virtus numquam habet esse in sensualitate : ergo nec peccatum, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Primi motus sunt peccata, ut dicit ibi Augustinus. Et primi motus sunt in sensualitate : ergo peccatum est in sensualitate.
2. Item, Motus primus in genere peccati dicitur respectu secundi : secundus autem in muliere peccatum est :.ergo et primus in serpente : quia non est primus in genere peccati, qui non est peccas tum.
Solutio. Sine preejudicio dicendum, quod in sensualitate est peccatum quod vocatur primus motus, qui secundum Augustinum, peccatum levissimum est.
Ap primum ergo dicendum, quod licet nobis secundum substantiam communis sit sensualitas cum pecore, tamen habet in homine ordinem et compositionem ad rationem, quem non habet in pecore, et ex illo ordine habet, quod potest esse subjectum peccati venialis in quantum corrupta est.
Ad aliud dicendum, quod omne peccatum est in ratione, non sicut in subjecto, sed sicut in causa: quia quod etiam veniale est in sensualitate, hoc ipsum causatur ex hoc quod ordinatur et unitur rationi.
Ab auiup dicendum, quod veniale levissimum peccatum non habet oppositionem ad virtutem, sed potius mortale : et ideo cum virtute manet, quia non attingit eamdem partem : et ideo non oportet, quod sensualitas sit subjectum virtutis, si est subjectum hujus peccati. Nota tamen, quod in sensibili anima sunt quaedam partes secundum Philoso- - phum in fine primi Hthicorum, participantes aliqualiter rationem, concupiscibilis, et irascibilis : et iste secundum hoe quod participant aliqualiter rationem, elevantur supra posse sensualitatis, et efficiuntur subjecta virtutis et vitii.
On this page