Text List

Articulus 10

Articulus 10

Quid est ratio divisa in duas partes, utrum setlicet sit potentia una, vel plures ?

ARTICULUS X. Quid est ratio divisa in duas partes, utrum setlicet sit potentia una, vel plures ?

Deinde quaeritur de hoc quod. dicit, ibi, E, "Ratio vero vis anime est superior, etc."

Et queruntur quinque, Primo, Quid sit ratio divisa in duas partes, utrum potentia una, vel plures ? Secundo, Per quid distinguantur superior et inferior ? Tertio, de inferiori. Quarto, de superiori. Et quinto, Qualiter superior debet regere inferiorem ?

Ad PRIMUM sic proceditur : 1. Dicit Augustinus, quod est vis anima superior : ergo est vis una, et non plures.

2. Item, Ratio ponitur in diffinitione liberi arbitrii cum voluntate : ergo sicut voluntas est vis una, ita et ratio, ut videtur.

Contra : . 1. Vis illa quecumque est, ab Augu. stino vocatur multis nominibus, scilicet intellectus, et ratio superior, et appetitus. Item, sapientie# ratio. Et inferiorem. vocat multis nominibus, scilicet actio. nem, rationem scienti#, mulierem. Constat autem, quod non omnia hee"dicunt actum unius vis sive potentie : ergo vyidetur, quod non supponat vim unam.

2. Item, Ipse dicit, quod "superior contemplandis aeternis inherescit :" contemplari autem speculationis practice est, et inherescere est voluntatis et complaciti: ergo nominat superiorem non solum rationem, sed etiam voluntatem.

3. Item habetur de inferiori: quia. inferior ratiocinatur de inferioribus, et agit, ut dicit in Litéera : et haec sunt rationis, et voluntatis.

4, Item, Mulier et vir comederunt : ergo gustaverunt illicitum: hoc autem fit per assensum voluntatis : ergo neutra illarum partium separatur a voluntate.

Solutio. Sine prejudicio videtur mihi esse concedendum, quod ratio quae hic dividitur ab Augustino, dicit totum quo perficitur motus ex parte anime rationalis secundum rationem practicam et appetitum voluntatis, sed tamen principaliter quoad rationem practicam : sicut etiam dictum est de sensualitate.

Nec cogit prima objectio : quia in loco illo Augustinus de distinctione virium anime agere non intendit : et ideo vocat vim communiter id in quo est vis ad motum bonum vel .malum : et hoc non est unum.

Ad aliud diceendum, quod quando ponitur in diffinitione liberi arbitrii, tunc ponitur cum voluntate : et tune est e diverso divisa : intelligitur tamen communiter ad superius et inferius. Sed Au- gustinus hic non videtur hoc attendere, nisi forte principaliter : quia officium hujus duplicis conversionis primo est in ratione, et in voluntate est sicut sequente decretum rationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10