Articulus 11
Articulus 11
Penes quid differunt ille duae portiones, superior et inferior ?
Et videtur, quod penes objecta: quia 1. Superius et inferius, aeternum et temporale, non habent rationem unam : ergo non movent secundum rationem unam, sed superior movetur ab aeternis, et inferior a temporalibus ; ergo non sunt potentia una, sed distincte per objecta.
2. Item, Minus differunt temporale et temporale, quam temporale et aeternum : sed temporale et temporale quandoque constituunt potentias plures : ergo multo magis temporale et aeternum.
SED CONTRA ; 1. Regens et exsequens necesse est quod respiciant ad idem : quia regens in nullo regit, nisi in eodem quod exsequens exsequitur : superior autem est regens, et inferior exsequens : ergo necesse est, quod ambe respiciant idem, — scilicet temporalem actum in quo regit superior, et operatur inferior vel disponit.
2. Item, In Littera dicit, quod cum disserimus de utraque parte mentis humane, de una quadam re disserimus, nec eam nisi per officia geminamus. Ergo non disserunt secundum rem quae sit potentia : ergo sunt potentia una.
Solutio. Puto dicendum esse, quod sunt potentia una, sicut ultimo proba- tur, et non distinguuntur nisi per habitus et officia : habitus enim superioris est regula divine justitie, quae attenditur in operabilibus penes licitum ex precepto Dei, vel non licitum, vel expediens ad morum vel fidei edificationem, vel non expediens, vel secundum quod facit sinceram conscientiam vel non : quia tales rationes sunt divine. Habitus autem inferioris attenditur penes turpe vel pulchrum, sive honestum civibus vel non honestum, appropinquans medio virtutis vel non appropinquans : quia tales rationes humane sunt, et ambe rationes, humane scilicet et divine, sunt respicientes ad eadem operabilia : et ideo dispartiuntur in officio regiminis et recti per habitus istos : sed idem habent opus et objectum, licet non eamdem rationem operis attendant : quia hoc contingit quod unum et idem opus habet diversas regulas, quarum una sub alia est, et imitans aliam : sicut etiam Jurisperiti dicunt, quod leges Imperatorum non dedignantur sacros canones imitari.
On this page