Articulus 12
Articulus 12
Utrum contingat portionem superiorem peceare venialiter tantum, aut venialiter et moraliter simul ?
ARTICULUS XII. Utrum contingat portionem superiorem peceare venialiter tantum, aut venialiter et moraliter simul ?
Et videtur quod non : quia 1. Cujus officium proprium est semper in aeternis inherere, illud non contingit errare : superioris autem portionis est hoc officium : ergo superiorem portionem non contingit. errare.
2. Item, In anima est pars perpetuae perversitatis, ut sensualitas, quae numquam in hac vita ita sanatur quin appetat illicitum : quia ipsa est caro quae concupiscit adversus spiritum.
3. Item, Est in anima pars, quae potest errare et dirigi, ut mulier, sive inferior portio : ergo ad complementum divisionis videtur, quod sit superior pars, quae numquam possit errare.
4, Item, Regulam non contingit curvari, manente specie regiminis : superior autem portio est prima regula regiminis mulieris : ergo si ipsa incurvatur, nulla species manet regiminis. PRroBatio prime est, quia non est species regiminis nisi ad normam regula. Secunpa autem supponitur ex Liftera, ubi dicit, quod "viri est regere mulierem."
Sed tunc ulterius queritur, Si hoc detur, quod vir peccat, utrum contingat ipsum peccare venialiter et mortaliter, vel mortaliter tantum ?
Videtur, quod mortaliter tantum : quia 1. In serpente est veniale peccatum tantum, in muliere autem veniale et mortale : ergo cum non remaneat nisi tertium membrum, in viro erit mortale tantum : non enim potest esse quartum, quod sit peccatum, et quod nec sit veniale, nec mortale.
2. Item, Nihil est avertens ab aeternis rationibus, et incommutabilibus, nisi mortale : vir autem non peccat, nisi per aversionem ab illis : ergo non peccat nisi mortaliter.
SED conTRA : Ponatur, quod aliquis moveatur levi motu surreptionis inanis gloriae de scien- tia vel sanctitate : constat, quod iste: motus non est peccatum mortale. Cum, autem nullum habeat objectum in sey. su, nec sit aliquid sensibili conjunctum,. non potest esse sensualitatis : nec est ft ferioris portionis rationis, quia illius est. disponere temporalia : ergo est in supe. riori : ergo superior portio potest pec.: care venialiter.
Ap primum ergo dicendum, quod oppositorum semper est potentia una : et ideo potentiae cujus actus et officium est converti in aeternas rationes modo supra. dicto, illius etiam est converli ad rationes illis contrarias, ut peccatum, et demeritum, et illicitum, et hujusmodi. Sed verum est, quod non peccatur nisi ad optimum : quia illud est finis, et denominatio datur a fine, et diffinitio respicit nomen: et ideo officium etiam respicit finem, quia diffinitio est per officium et actum. Unde licet superioris portionis semper sit converti ad rationes aeternas : non tamen convertitur semper, sed quandoque avertitur ab illis.
Ad aliud dicendum, quod in statu vie et meriti non potest esse talis corruptio : quia illa contrariaretur possibilitati conversionis ad Deum: sed corruptio ad_ veniale non contrariatur, et ideo illa est in anima. Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ap Aciup dicendum, quod superior portio est regens et non regula: regula enim est justitia divine ratio : et illa. non corrumpitur : et etiam quando aversio facta est per rationem, manet possibilitas ad gratiam et conversionis ad regulam : et ideo corrupta superiori parte, adhuc manet species regiminis.
Ad id quod ulterius queritur, meo jue al dicio dici debet, quod potest peccare venialiter : et tamen bene concedo, quod: potestas peccandi venialiter est a corrupr: tione sensualitatis : sed hac corruptio duplex est, scilicet quae est sensualitatis ut subjecti et cause, sicut illa quae est in viribus inferioribus conjunctis carnis, et illa quae est sensualitatis ut cause et non subjecti, et illa diffusa est in omnibus viribus anime rationalis propter corruptionem ad colligantiam carnis : et ex illa corruptione procedit instinctus in superiori portione, et in aliis quibusdam partibus anime spiritualium peccatorum, ut cujusdam inanis glorie et superbie et infidelitatis, quae nec ex habitu nec ex deliberatione procedunt.
Er PER Hoc patet solutio ad primum : quia illud peccatum est a serpente ut a causa, non tamen est in eo ut in subjecto.
On this page