Text List

Articulus 13

Articulus 13

Utrum mulier potest comedere sine viro?et, Quid intelligitur per virum, et quid per mulierem ? et, Utrum mulier habeat aliquem consensum, aut solum vir? et, Quae est delectatio morosa?

ARTICULUS XIII. Utrum mulier potest comedere sine viro?et, Quid intelligitur per virum, et quid per mulierem ? et, Utrum mulier habeat aliquem consensum, aut solum vir? et, Quae est delectatio morosa?

Quarto, Queritur de muliere, sive inferiori patre rationis. Et queritur, Utrum ipsa potest comedere sine viro ?

Et videtur, quod sic : quia delectari potest cogitatio sine consensu : consensus autem viri est : ergo comestio potest esse in muliere sine viro.

Item, Serpens delectatur in illicite carnis, mulier in eodem : qua est differentia, vel qualiter cognoscitur, quod mulier comedit ?

Videtur, quod nulla : quia idem est delectabile, et ad idem ordinatum, scilicet ad concupiscentiam carnis secundum consensum : ergo in nullo est differentia. _ $i dicas, quod mulier per rationem componit et dividit formas, quod non facit sensualitas nobis communis cum bestiis. Contra : Sensualitas componit et dividit, et elicit intentiones amici vel nocivi etiam in bestiis : quia aliter ovis numquam fugeret lupum, et sequeretur pastorem, vel canem.

Si autem dicatur, quod videt mulier sub ratione honesti vel turpis, et ita delectatur in eo. Contra: Illa delectatio est post deliberationem : ergo ipsa esset mortale peccatum semper, quod falsum est.

Item, Si dicas, quod consensus facit esse in muliere : hoc nihilest, quia secundum Magistrum consensus pertinet ad virum. Preterea, Consensus facit mortale peccatum : non autem est mortale semper in muliere.

Item quaeritur ulterius, Utrum mulier habeat aliquem consensum ?

Et videtur, quod non : quia consensus est ultimum quod est ante operis perfectionem : sed ultimum pertinet ad _ ultimam partem : et hoc est vir: ergo consensus non est nisi viri.

Sep conrta est quod habetur in Lié tera in duobus locis istius distinctionis, quod mulier consensit in delectationem, et vir in opus.

Unrerius quaeritur hic, Quando sit morosa delectatio ?

Morosum enim respicit tempus, et a tempore dicitur: ergo cui diu injacet delectatio, videtur delectari morose, et ita mortaliter peccat.

SED CONTRA : 1. In vitis Patrum legitur, quod cuidam crevit stimulus per triginta annos: : et tamen non peccavit, ut dicunt Patres.

2. Item, Paulus tribus vicibus rogavit ut discederet ab eo stimulus carnis ', secundum unam Glossam : et non impetravit: ergo a tempore non est morosa.

Sorutio. Dicendum videtur, quod mulier comedere potest sine viro, quando delectatur in illicito sine consensu ad opus.

Ap yoc autem quod queritur, Quae sit differentia inter delectationem sensualitatis et mulieris ?

Dicendum videtur, quod sicut patuit in questione de sensualitate,” quamdiu actualiter et habitualiter delectabile non accipitur separatim a sensibili apprehenso et appenditiis ejus, quod delectatio semper est in serpente: quandoque autem accipitur actualiter vel habitualiter sub ratione turpis, secundum quod civiles determinant turpe, sicut sub ratione verecundi, vel ejus quod vult occultari : et quia tales rationes non advertit brutum, ideo tunc est in muliere: et bene potest esse talis cogitatio vel habitu vel actu ante consensum in delectationem et in opus: et tunc mulier venialiter comedit.

Ad id autem quod quaeritur de consensu, dico quod duplex est consensus, scilicet in delectationem interiorem, et in opus exterius: et illa quae est in opus exterius, proprie est viri, quia per illam exhibentur membra arma iniquitatis peccato : illa autem quae est in delectationem interiorem, est quidem principaliter mulieris, sed tamen per ignaviam dissimulationis imputatur etiam viro, un in Litlera habetur.

Ap id autem quod contra objicitur, dicendum quod ultimum quod est ante complementum operis, est consensus in opus, et non consensus in delectationem interiorem, et ille consensus est viri.

Ap iw quod ulterius queritur, dicendum sine prajudicio, quod delectatio mo, rosa non dicitur a brevitate vel longity. dine temporis, sed potius a torpore ya vigilantia rationis. Unde ut magis spegj. ficetur, puto quod et multis diebus injaceat concupiscentia delectabilis cum rel nisu rationis, quod est meritum pugna, et non peccatum, sicut probatur objicien. do. Sed si non resistit ratio, postquam vidit illud sub intentione turpis, et inhonesti, et peccati, et illiciti, tune puto quod etiam in parva hora morosa dicitur: quia a turpi et peccato viso ratio noy avertitur propter actualem vel habitualem consensum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13