Text List

Articulus 14

Articulus 14

Utrum superior ratio habeat regere inferiorem ? et, An serpens absolvitur a regimine rationis ?

ARTICULUS XIV. Utrum superior ratio habeat regere inferiorem ? et, An serpens absolvitur a regimine rationis ?

Quinto, Queritur de regimine inferioris a superiori.

Et proceditur sic : 1. Queecumque duo sic se habent, quod unum est regens, et alterum est rectum, necesse est quod regens respiciat per regulas aliquas ad actus recti: inferior et superior portio sic se habent: ergo necesse est, quod superior respiciat actus inferioris per regulas aliquas : ergo vir a et mulier diversimode sunt circa actus

Item, In corporibus ita videmus, quod corpus quod quandoque movetur et quandoque non, et quandoque generatur et quandoque non, regitur a corporesemper manente in esse, et quod est pelpetui motus, sicut generabilia et corruplbilia regulantur a ccelo moto: ergo vie: detur, quod cum sit serpens magis muta- bilis quam mulier, quod serpens magis debet regi a viro, quam wmulier.

3. Item, Inter regens et rectum in natura talis est habitudo, quod regens est movens et rectum motum : ergo videtur, quod nullus motus surgere potest in sen sualitate et inferiori portione, qui non procedat a superiori tamquam a primo movente : et hoc falsum est: ergo non se habent sicut regens et rectum, ut videtur.

4, Item, Naturaliter sic est, quod omne quod difformiter se habere potest in esse, supponitur alii se regulanti, quod nullo modo in esse difformiter habere se potest : sed superior portio potest se habere difformiter in peccando et non peccando: ergo alii supponi debeta quo reguletur, et non debet regulare alia, ut videtur.

SoLturio. Puto primum argumentum esse necessarium, licet quidam dicant, quod superior portio sit synderesis, de quorum opinione non est modo locus disputandi, quia alibi de hac sententia disputatum est.

Ad aliud dicendum, quod serpens non absolvitur a regimine rationis: sed hoc est in dissensu eum preveniente in motibus, eo modo quo dicimus primos motus esse voluntarios, quia voluntate contraria preveniri potest hic et ille, et ita contineri sensualitas: sed non subditur regimini, ita quod possit sibi imprimi rectitudo regule secundum rationem virtutis : nec hoc oportet, quia regulata non uno modo se habent ad normam regule.

Ad aliud dicendum, quod est regulans in natura universaliter, et est regulans particulariter: universaliter sicut motus primi mobilis, cujus diversitas respondet diversitati regulatorum : diversitas, inquam, proveniens ex diversitate mobilium, et situ diverso stellarum, et huic in homine respondet rectitudo justitie divine descripta in synderesi qu regit universaliter, non respiciens ita ad particularia : quia multa in particularibus contingunt praeter eam. Est etiam regens particulariter sicut vis regitiva in corpore geniti: et hoc regens est mutabile, et supponitur alii universali et immutabili, et huic:respondet in nobis superior portio quae etiam in nobis supponitur regimini synderesis. .

Ap Hoc autem quod objicitur, quod non est aliquis motus in recto nisi ex regente. Dicendum, quod falsum est: quia in natura suntin materia qualitates agentes et patientes, propter quas etiam motu facto a superiori, quandoque non fit generatio et corruptio, corporibus in contrarium dispositis, ut dicit Ptolemeus : et ita est in istis spiritualibus dispositio corruptionis in serpente abundans et in muliere, post hoc est viro minus, sed tamen est aliqua : et ideo a tali corruplione frequenter fiunt motus inordinati, et etiam motu facto regente secundum rectitudinem regule, quandoque tantus est impetus corruptionis, quod motus regulantis excluditur et vincitur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Ad sequentium autem et precedentium faciliorem intellectum, notanda est divisio virium motivarum anime rationalis, sicut etiam presupposita est divisio sensibilis anime.

Dicendum ergo, quod bonum movet secundum Philosophum : ergo secundum divisionem boni erit divisio motivarum. Potest igitur accipi bonum ut cognitum quod facit nuntiationem de motu, vel ut tangens appetitum : et utroque modo est motivum, et primo movet cognitionem practicam, quae a Philosopho vocatur practicus intellectus, secundo, proximo motu tangit affectum sive voluntatem. Hec igitur conjunctim accepta: aut sunt respectu increati boni tantum, aut increati prout regulat bonum creatum, aut respectu creati tantum, quia quartum membrum nullum est, eo quod creatum non regulat increatum, sed e converso, ut supra diximus. 51 increati tantum: tunc sunt potenti# imaginis, de quibus alibi dictum est qualiter sumantur, et in hoc opere, et in alio. Si autem objicitur, quodimago etiam est quando anima me~ minit se, intelligit se, diligit se: et ita non est respectu Dei tantum : solutum est supra totum : quia non est imago in hoc nisi prout ipsa potentia imago est : et ita intellectus et affectus tunc ab ea in~ cipiunt, etin bonum increatum terminantur. Si autem est respectu boni increati prout est regula boni creati, non est nisi secundum rationes rectissimi juris. divini. Hoc igitur duplex est, scilicet in principiis universalibus in quibus nullus est error, ut fornicationem esse peccatum mortale : et sic est synderesis quae non errat, ut dicunt Sancti. Aut est secundum rationes applicabiles particularibus in opere : et sic est portio superior quae respicit particulares actus inferioris, et tamen secundum rationes superiores. Aut. ex utraque est, scilicet synderesi proponente, et ratione assumente : et tunc est conscientia, quia conscientia est proprie conclusionis quae sequitur ex majorisynderesis, et minori rationis: ut cum dicit conscientia heretici, quod moriendum est antequam juretur: hoc ideo dictat con- scientia, quia synderesis proposuerat j moriendum esse, quam preceptum q transgrediatur: et ratio assumpsit, qu preceptum Domini est non jurare quibus sequitur, quod moriendum sit _tequam juretur: et circa synderesim 7 erit error, quoniam illa in universalih est principiis per se notis, et in quibiis nulla est exceptio. Sed ratio respiciey particularia opera in quibus plurimusin: cidit error, decipitur et errat: et idéo: provenit error conscientia in conclusione,: , Si autem est boni creati: aut est per modum nuntiantis motus: et tunc est ra~ tio practica, et intellectus practicus : aut per modum eligentis, et sic egreditur liberum arbitrium: aut per modum com: plentis et elicientis per imperium, et sic est voluntas : et sub his sunt motive sensibilis anime, de quibus prius habitumest .

Sunt etiam multi actus rationis, sicut et singe aris, de quibus etiam satis habitum est n questione de libero arbitrio: sed haec omnia cum studio et probatione diligenti exposita sunt in alio opere ab isto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14