Articulus 5
Articulus 5
Utrum liberum arbitrium secundum unam rationem vel diversas sit in omnt rationali natura ?
ARTICULUS V. Utrum liberum arbitrium secundum unam rationem vel diversas sit in omnt rationali natura ?
Videtur, quod non : quia Creatori et creature nihil est commune penes quod possit sumi ratio communis > ergo nec libertas arbitrii communis est Creatori et creature.
Sep contra hoc est quod dicit Anselmus, quia haec diffinitio, "Libertas est facultas conservandi rectitudinem propter se," Deo et creature convenit : ergo videtur, quod secundum illam rationem communiter dicatur.
Solutio. Dicendum, quod secundum Soluit analogiam est communitas ista in creatura et Creatore : quia rectitudo in Creatore non differt a potestate servante eam, nisi secundum rationem : nec potestas servans differt a potente, nisi secundum rationem : in creatura autem differentia est inter hac secundum rem: et in Deo est, utin exemplari primo : et in creatura, sicut in exemplato : in Angelo autem et in homine non est secundum communem speciem, sed genere, sicut sensibile in bruto et homine : et quod plus est, non est secundum propinquum genus, sed remotum : quia non est mea Opinio, quod Angelus et anima sunt idem specie, vel genere propinquo : nec. Angeli idem specie sunt, ut puto : ideo potentiae etiam secundum haec ad invicem habent differentiam. Et per hoc pa- . tet solutio ad totum.
On this page