Text List

Articulus 6

Articulus 6

ARTICULUS VI. An est triplex Libertas arbitrii ? et, Utrum media est illa in qua potest homo peccare, et non potest non peecare ante reparationem, etc. ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem : "Media vero, in gua potest peccare, etc." liter.

Secundum hoc enim videtur homini non esse imputandum : quia 1. De actuali peccato verum est, ut dicunt Augustinus et Hieronymus, quod est adeo voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum : et si est voluntarium, non est necessarium, ut dicit Augustinus contra Tullium. Ergo videtur, quod non sit necessarium eum peccare : ergo potest non peccare : ergo eum posse non peccare mortaliter est verum : ergo ejus contradictoria falsa, scilicet, non potest non peccare mortaliter

2. Si dicas, quod hoc est per gratiam gratis datam, qua nullus homo caret. Contra hoc videtur esse quod dicit in Littera: quia ipse dicit ante reparationem : constat autem, quod non reparat nisi gratia gratum faciens, et non gratis data.

3. Item, Intelligatur homo in solo libero arbitrio et peccato mortali uno vel duobus, et tentetur de tertio : aut potest resistere, aut non. Si non:ergo necessario peccat : ergo involuntarie : quia cul non possumus resistere, hujus causa non est in nobis : et quod voluntarie agimus, hujus nos causa sumus, et causa illius in nobis est : ergo illud opus est excusatum a toto : quia involuntarium per violentiam est, cujus principium est in alio, nihil conferente vim passo, ut dicit Damascenus. Cum igitur hoc sit falsum, ipse potest resistere, et non habet necesse peccare mortaliter ante reparationem gratie gratis date, vel gratum facientis.

Si auTEM hoc concedatur, sunt in contrarium, ut videtur, dicta Sanctorum :

1. Sic enim dicit Christus, Joan. xv, 5: Sine me nihil potestis facere. Ergo multo minus resistere tentationi sequentis peccati.

Item, Isa. xxvi1, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Ergo sine illo nihil operum possumus facere.

Item, Exod. xiv, 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ergo nulla est nostra pugna sine Domino, ut videtur. Et, Psal. xvu, 35: Qui docet manus meas ad prelium, ete.

Item, Psal. uxvin, 83: Infixus sum in limo profundi, etc. Ergo homo post primum peccatum semper deorsum tendit: ergo stare de se non potest.

2. Item, Gregorius : "Peccatum quod peenitentia non deletur, mox suo pondere ad aliud trahit." Ergo videtur, quod nhecesse est ruere. -.

3. Item, Qui est in peccato, nihil habet sublevans, sed habet deprimens pec- catum : ergo virtus deprimentis fortior est : virtus autem fortior, preponderando vincit : ergo talem necesse est peccare quotiescumque tentatur.

Soutvutio. Sine prejudicio dico, quod nullus homo quamdiu est in via, destitutus est ab omni gratia adjuvante contra peccatum : semper enim habet aliquam influentiam divine bonitatis, vel in timore, vel spe informi, vel fide, vel aliquo tali sublevante se : et habet etiam extra, instigationem boni Angeli : quibus potest resistere peccato. Si tamen ponatur habere solum liberum arbitrium, videtur mihi, quod adhuc potest resistere tentationi.

Ad hoc autem quod objicitur ex Littera, dupliciter solvitur. Uno modo secundum Augustinum contra Ccelestium de defensione gratie dicentem sic : "Sz vos, inquit, Milius liberaverit, vere liberi eritis '. Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Hine alia Scriptura dicit, A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus : ita non est opus liberis liberator, sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam 3. Ipsa enim sanitas est vera libertas : quae non periisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas : et accipiatur tota libertas, in qua sicut necesse est, permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi et numquam peccandi voluntaria felixque necessitas." Ex hoc accipitur, quod sensus est : Non potest non peccare, id est, non esse in peccato : et hoc plane verum est : quia non liberatur a peccato nisi per gratiam reparantem, quae est gratia gratum faciens : quia homo est spiritus vadens, et non rediens. Secundum Anselmum autem dicimur non posse quod difficulter et sine labore non possumus : et ideo dicitur hic non posse resistere peccato, vel non posse non _ peccare, quia difficile est stare infirmo quando tentatur.

Ap za autem quae objiciuntur in contrarium, leve est respondere : quia auctoritates non probant nec dicunt, quod sine gratia non possit aliquis resistere, sed quod non potest sine Deo : et hoc plane verum est : quia in Deo vivimus, et movemur, et sumus ': et nisi ipse continue contineat, et salvet, et moveat, nihil possumus esse et operari : sed hoc non ponit gratiam specialem.

Ad id autem quod objicitur de dicto Gregorii, dicendum, quod pondus dicit inclinationem, et non necessitatem : et hoc verum est. Quia vero inclinatio ultra libertatem voluntatis quae est a coactione, crescere non potest, ideo non inducit necessitatem peccandi.

Ap iw quod objicitur per rationem, dicendum quod non sequitur : quia ten. tatio voluntatis numquam potest crescere ultra volitum, quia aliter voluntas nop esset libera a cuactione : et ideo voluntag semper volet averti ab ea, et non con. sentire ei : et ideo non est simile bona natura quam dedit Deus, multo potentior est in elevando, quam peccatum in deprimendo.

Si autem objicitur, quod potestas vo=. luntatis est finita : ergo possunt tantum intendi tentationes quod vincatur : djcendum, quod hoc est impossibile, quod tentatio manens tentatio tantum intendatur : quia jam esset coactio et non tentatio.

Item, Voluntas est infinita ad actum, licet in se finita sit: et ideo semper actus suus est sub ipsa ipsa quantumcumque intendatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6