Text List

Articulus 7

Articulus 7

Quomodo est triplex libertas ? et, Quomodo accipiuntur divisiones libertatis? ef, Utrum xqualiter in omnibus sit libertas a coactione ?

ARTICULUS VII. Quomodo est triplex libertas ? et, Quomodo accipiuntur divisiones libertatis? ef, Utrum xqualiter in omnibus sit libertas a coactione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, "Est namque triplex libertas, etc."

Inveniuntur autem et aliae divisiones libertatis, ut Bernardus ponit istam, quod est libertas arbitrii, consilii, et complaciti . Et Anselmus ponit hanc,

quod est libertas habens rectitudinem, et libertas non habens eam. Illa autem quae habet : una quidem habet amissibiliter, alia habet inamissibiliter. Illa quae habet inamissibiliter : alia est data sive accepta, alia non data sive accepta, sed dans aliis habentibus eam. Non data est divina : data creature : et habens quidem rectitudinem datam inamissibiliter, est beata rationalis creatura, ut Angelus, vel homo, et anima : habens autem datam amissibiliter, est homo ingratia constitutus in via. Non autem habens : aut recuperabiliter caret, et sic homo vivens in peccato mortali : aut caret irrecuperabiliter, et sic habent damnate anime et Angeli.

Quaeritur ergo, Penes quid accipiantur iste: divisiones ?

Item, Magister dicit in ZLitéera, quod libertas a coactione aequaliter est in omnibus : et hoc non videtur verum : quia

1. Deus liberior est in agendo et absolutione coactionis, quam homo : et homo sanctus, quam peccator : cujus probatio est : quia liberius est a coactione, quod non trahitur nec vincitur, quam id quod trahitur et non vincitur : et liberius est quod trahitur et non vincitur, quam id quod trahitur et vincitur : cum ergo secundum hos gradus sit in beatis, et bonis, et malis, videtur quod non sit aque liberum a coactione.

2. Item, Omne creabile vertibile est : ergo libertas creature vertibilis est in malum et non ens: libertas autem divina nec vertibilis est, nec trahitur, nec vincitur : ergo ipsa est liberrima.

Sorutio. Dicendum, quod libertas est potentia ordinata ad actum et ad finem, remota universaliter vel particulariter ab habitibus contrariis. Unde potest dari divisio aut penes habitum contrarium libertati, separatum ab ipsa : et hoc vocant Magistri penes terminum a quo : et tunc est divisio quae datur in Littera, scilicet, libertas a coactione, a culpa, et a miseria.

Et accipitur divisio sic, quod habitus inducens servitutem : aut est a natura, aut ab actu meriti. Sia natura: tune est obligatio cum materia, ut potius agatur, quam agat-: et contra illum est libertas a coactione. Si autem est ab actu voluntatis, et meriti : auf est habitus cui voluntas se subdit, et hic est culpa, et contra eum est libertas a peccato : aut cui subditur ex ordine justitiae vindicantis, et sic est miseria peenalitatum : et contra hune est Jibertas a miseria. Prima igitur est per libertatem rationalis nature, secunda per gratiam, et tertia per gloriam.

Secunda autem quae est Bernardi, datur penes disponentia ad actum libertatis proprium : hic autem aut est secundum potestatem nature libere, et sic est dibertas arbitrii : aut in his quae sunt supra naturam : et hoc dupliciter, scilicet in optimis secundum statum vie, et de his est liberias consilit : aut in optimis. secundum statum patrie, et de his est libertas.complaciti : et hac omnia accipienda sunt secundum relationem uniuscujusque istorum ad optimum actum. Unde dicit Bernardus, quod libertas arbitrii discernere habet quid liceat, libertas autem consilii probare quid expediat, libertas autem complaciti experiri quid libeat.

Divisio autem Anselmi datur per causam efficientem et finem simul : quia. datum et non datum dicunt efficientis rationem : et rectitudo est finis potestatis servandi eam.

Alia autem divisio ad artem reducta est in objiciendo.

Ad id quod ulterius quaeritur de libertate. a coactione, dicendum quod dupliciter consideratur, scilicet primo modo secundum id a quo liberat, et secundo modo in comparatione facultatis naturali habitu perfect ad actum. Si primo modo: tunc non est nisi privatio, et idem est quod non habere coactionem : et privatio non est magis aliquid in uno, quam in alio : nec magis aliquid in Deo, quam in rationali creatura : nec magis aliquid in damnato, quam in justo : quia negatio et privatio nec intenditur, nec remittitur : et nihil horum habet obligationem cum materia. Unde Bernardus : "Libertas a necessitate aque et indifferenter Deo, universeque, tam bone quam ma- lae, rationali convenit creature : nec peg cato, nec miseria amittitur, vel minuitur. nec major in justo est, quam in peccatore : nec plenior in Angelo, quam jp homine. Quomodo namque ad bonum conversus per gratiam humane voluntatis consensus, eo libere bonum, et in bo. no liberum facit hominem, quo voluntarius efficitur, et non invitus protrahitur : sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum quam sponta~- neum constituit sua utique voluntate ductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut ccelestis Angelus, aut etiam Deus ipse permanet libere bonus propria videlicet voluntate, non aliqua extrinseca necessitate : sic profecto diabolus eque libere in malum et corruit, et. persistit, suo utique voluntario nutu, non alieno impulsu. Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam fit capacitas mentis, tam plena quidem in malis quam infbonis, sed in bonis ordinatior :. tam integra quoque pro suo modo in creatura quam in Creatore, sed in illo potentior." Si autem consideratur ad actum, tune non eque inest : quia ubi nobilior natura, ibi expeditior actus.

Ad omnia autem alia est una solutio, preter ultimum : quia procedunt de libertate a peccato, et a miseria : et hee est habitus gratia, et gloriae: et bene accipit intensionem et remissionem.

Ad ultimum dicendum, quod hac vertibilitas dicit ordinem ad actum, et non considerationem ejus a quo liberat tantum : et conceditur bene, quod sic potentior est in Creatore, ut dicit Bernardus, et ordinatior in bono quam in malo.

In alio autem opere plura de libertatibus istis inveniuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7