Divisio Textus
Divisio Textus
"Haec est gratia operans, etc." Hic Magister tangit id a quo cecidit homo quoad bonum gratie, vel quod habuit si creatus fuit in gratia, vel quod habuisset si non fuit creatus in gratia, quoad aliam opinionem.
Dividitur autem in tres partes: in quarum prima Magister tangit quid sit gratia. In secunda autem quid sit virtus, et quaomodo liberum arbitrium se habet ad gratiam et virtutem : et haec incipit in sequenti distinctione XX VII, ibi, A, "Hic videndum est quid sit virtus, etc." In tertia tangit de comparatione gratia et virtutis ad primum statum hominis, querendo, Utrum tune gratia et virtute indiguit, vel non ? et haec incipit infra, distinctione X XIX, ibi, A, "Post haec considerandum est, etc."
Hee autem distinctio quae continet primam partem, habet tres partes : in quarum prima agit de gratia operante et cooperante secundum se, In secunda autem determinat suppositum primum in justificatione impii, ibi, D, "Et si diligenter, etc." In tertia tangit comparationem gratie ad virtutem, utrum sit
On this page