Text List

Articulus 1

Articulus 1

An gratia sit necessaria ?

ARTICULUS I. An gratia sit necessaria ?

Circa primum incidunt quatuor quarenda, scilicet, An sit gratia ? et, Utrum sit substantia vel accidens ? et, Qualiter et cui insit? et, Quid est re et diffinitione?

Ap primum objicitur multis viis, sed quinque procedemus, scilicet ex consideratione similium, et ex consideratione agentis primi, ex consideratione dignitatis mentis humane, ex consideratione gratificationis hominum, et ex consideratione ipsius gratia.

Prima via objicitur sic : 1. Opus creationis operatur Deus sine medio : ergo et opus beatificationis sine medio : quia sic dicit Magister Hugo de sancto Victore : "Sicut non creati sumus nisi per ipsum in bonitate, sic non sistit nos aliquid usque ad ipsum." Ergo videtur, quod opus etiam recreationis sit immediate per ipsum: et cum hoc sit gratificatio, videtur quod gratia preter ipsum nihil ponat in nobis, vel in alia rationali natura,

2. Item, Gratia est quoddam lumen spirituale quod illustrat mentem : sed a sole corporali, ut dicunt, fit dies nullo mediante : ergo gratia nihil creatum medium inter Deum et nos est in nobis.

SECUNDA VIA proceditur sic : i. Agentis perfectissimi est agere sine medio: Deus recreans et gratificans est agens perfectissimum : ergo Deus agit gratificationem nostram sine medio.

2. Item, Nullus sapienter agens et potens, indigniori modo agit nobilius, quam ignobilius : sed Deus est sapientissime agens : ergo ignobilius non agit digniori modo, quam nobilius: materiam autem primam quae ignobilissimum entium est, agit sine medio et perfectionem ipsius : ergo mentem humanam non perficiet per medium, cum hic sit ignobilior modus actionis.

3. Item, Deus non est minus sapiens in agendo, quam natura : natura autem, ut dicit Philosophus, ad hoc ingeniosa est, quod numquam facit pluribus, quod potest facere uno : ergo nec Deus: sed se solo potest perficere mentem : ergo non perficit utens medio.

TERTIA viA sic proceditur : 1. Minus dignum non intercidit inter dignissimum, et proximum illi in dignitate : creatura autem irrationalis minus digna est, quam rationalis : et dignissima natura Deus est, et proximum illi natura rationalis : ergo gratia nulla, quae non esset rationalis creatura, si esset, potest mtercidere ut media: et ad nihil aliud ponitur gratia aliquid esse in nobis, nisi ut sit medium conjungens nos Deo : ergo gratia nihil est, quia si esset, frustra esset.

2. Item, Augustinus dicit, quod "inter mentem humanam et Deum nihil est medium :" ergo nec gratia quae creatura aliqua sit, media ponetur.

3. Item habitum est in I libro Sententiarum , quod mens humana per seipsam capax est Dei : ergo frustra ponitur ibi medium quo capax ejus efficiatur : cum ergo gratia ponatur ad hoc esse, frustra erit si erit. Supponamus autem, quod in operibus Dei aihil sit frustra : ergo gratia non est.

Quarra via proceditur sic :

Si miles gratus est regi, per hoc non ponitur aliquid in milite, sed in rege acceptatio militis secundum bonam voluntatem : potest enim miles, nulla mutatione facta in ipso, et esse gratus, et non esse gratus regi, per solam mutationem voluntatis regis : ergo asimilicum homo est gratus, non ponitur aliquid in homine, sed in Deo, ut videtur.

2. Item, Cum dicimus, Iste habet gratiam regis, sensus est, quod rex vult sibi bonum, et habet bonam voluntatem de ipso : sed per nullum illorum aliquid ponitur in gratificato, sed in gratificante tantum : ergo videtur, quod etiam cum dicitur aliquis habere gratiam Dei, nihil ponitur in ipso, sed in gratificante tantum.

Quinta VIA sic proceditur : 1. Omnis creatura vanitas est, et vanior creatura est accidens, quam substantia : vanitatum autem vanior non conjungit minus vanum cum prima veritate : ergo cum gratia sit accidens, si est, ut infra probatur, non conjungit substantiam rationalem minus se vanam cum veritate : et ad hoc tantum ponitur : ergo erit frustra si erit : ergo non est : quia nihil est frustra in operibus Dei.

2. Item, Si creatura non conjungitur summo bono nisi per medium, eo quod creatura distat a Creatore in infinitum : illud medium quod gratia dicitur, aut est creatum, aut increatum. Si creatum : ergo ipsum distat in infinitum : ergo indiget alio medio conjungente se : et illud iterum creatum, vel increatum, et procedit ratio in infinitum. Si autem est increatum : tunc non est medium, sed extremum, cui conjungimur : et sic habebitur propositum, quod gratia nihil creatum ponit in eo qui habet gratiam.

3. Item, Omne perficiens aliquid secundum optimum modum perfectionis, dignius, et melius,.et nobilius est illo : gratia si est, perficit mentem hominis et Angeli secundum optimum modum perfectionis : ergo gratia est melior, et dignior, et perfectior mente humana, quod absurdum est, cum sit accidens, et mens hominis et Angeli creatura facta ad imaginem Dei.

Sep conrra objicitur per infinitas auctoritates, quas subticemus, eo quod in Littera multe ponantur.

Et per rationem habetur idem sic : 1. Quidquid est agens nihil accipiens ab opere suo, et infinite distans ab ipso, si debeat opus reputatione sua aliquid valere, necesse est quod ipsum accipiat hoc ab agente : sed creatura rationalis est opus Dei, a qua nihil accipit Deus, et distans in infinitum ab eo : ergo si in reputatione Dei aliquid debeat valere, oportet quod id in quo reputatur, accipiat a Deo. Pama probatur per hoc quod si opus per se nihil est, ab opere nihil potest fieri unde reputetur, nisi a virtute superiori. Secunpa autem patet. per se. Sed id unde aliquid sumus in reputatio-— ne Dei, gratiam vocamus qua nos dignos reputat vita aeterna : ergo gratia aliquid est creatum in nobis a Deo.

2. Item, Deus praesentialiter, essentialiter, et potentialiter est in omnibus : ergo aut aliquo modo differenter est in Sanctis, quam in omnibus, aut in nullo. Si in aliquo differenter : cum causa hujus differentia non sit ex parte sua, nec ex parte nature rationalis create, necesse est quod sit per habitum gratie acce- ptae et infusae ab ipso: et sic habetur propositum. 5i autem in nullo est differentia : ergo quod respondet existentia Dei in uno, respondebit in omnibus : seq non respondet in lapide nisi continent, in esse ad tempus : ergo jam honor sanctarum animarum non haberet plusquam lapis, et non responderet ei praemium et meritum, quod est absurdum - ergo gratia inhabitans quae est in Sanctis, aliquid est creatum.

3. Item, In corporibus videmus, quod nobilissimum corporum, ut coelum, nop conjungitur inferioribus nisi mediante qualitate influxa ab ipso : ergo nobilis. simus spiritus, Deus scilicet, non conjungetur spirituali menti, nisi mediante qualitate influxa ab ipso : hance autem gratiam vocamus : ergo gratia est aliquid in Sanctis animabus. .

Soxutio. Dicendum, quod gratia aliquid creatum est in nobis, sicut satis probabiliter persuadent ultime rationes, :

Ad id autem quod prima via primo objicitur, dicendum quod non est simile : quia opus creationis nihil supponit, et ideo illi nihil cooperatur, nec antecedenter, nec concomitanter, nec consequenter. Opus autem glorificationis est elevatio totius nature: in altissimum : et ideo etiam ili natura nihil potest cooperari. Opus autem gratificationis est ad hoc ut nos operari possimus meritorie : et ideo necessario in nobis ponit formam et habitum perficientem illud opus. Vel dicatur, quod proportio similitudinis supponit falsum in opere glorificationis : quia licet Deus ex parte sui non utatur medio, tamen ex parte nostra medium elevans est, ut dotes corporis et anime in beatitudine creata. Sed tamen prima solutio verior est : quia supponit verum causam.

Ad aliud dicendum, quod supponitur falsum in simili: quia sol materialis non seipso immediate illustrat mundum, sed suo lumine effluxo ab ipso :. et ideo. nec sol spiritualis facit hoc in minori mundo.

Ap. quod primo objicitur secunda via, dicendum quod propter indigentiam Dei, medio non indigemus, sed propter nostram : quia gratificatio est ad hoc, ut id quod de nostro est, gratum fiat : hoc autem a nobis habere non possumus : et ideo necessevest ut formam ad hoc perficientem ab eo habeamus. Instantia autem ad argumentum est, quod secundum hee nulla materia deberet habere formam, sed deberet Deus esse immediata perfectio omnis perfecti : et hoc est absurdum.

Ad aliud dicendum, quod Deus immediate ut efiiciens fecit mentem, sicut et materiam : sed sicut non per seipsum, sed mediante forma creata perfecit materiam formaliter : ita nec mentem: hoc enim exigit omne perfectibile ad actum aliquem, ut detur sibi forma ordinans ad actum illum, eo quod Deus non est permiscibilis subjecto ut forma, nec unibilis: et hoc ostendit indigentiam subjecti creati, non Dei,

Ad aliud patet solutio peridem : quia licet Deus per se hoc possit facere, tamen ex parte nostra non potest congrue fieri: et ifa operatur etiam omnis creatura semper secundum convenientiam ejus quod fit, et non secundum convenientiam agentis.

Ap ip quod primo objicitur via tertia, dicendum quod dignitas gratia et dignitas mentis e@quivoce sunt, et incomparabiles : quia una est secundum proportionem capacitatis Dei per cognitionem et affectionem, alia autem est secundum perfectionem ad actum boni meritorii: et ideo anima in hac via minus digna est: et hoc est secundum. quid minus dignam esse, quam gratiam : et ideo intercidit media : bonitate enim formali in bonitate similitudinis per imitationem imaginis bona est anima : et iste bonitates non sunt comparabiles.

Av Atiup dicendum, quod dictum Augustiniintelligitur, quod nulla substantia et creatura sistensanimam citra Deum, cadit media : sed! forma quae elevat ut sine medio sistente conjungi possit, illa bene cadit media, ut gratia, et gloria.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo anima capax est Dei per seipsam, scilicet materialiter : sed ad hoc ut actu capiat, necesse est habere gratiam non sistentem animam citra Deum, sed elevantem usque ad Deum.

Ap Hoc quod objicitur quarta via, dicendum quod nihil est simile de rege homine, et Deo: quia miles bene habet in se unde placeat, vel placere debeat regi, eo quod bona sua beneplacito regis porportionata sunt, et possunt movere beneplacitum ejus : sed sic non est in Deo: quia nihil ex parte operis sui est unde placere possit vel debeat, nisi accipiatur ratio placendi ab ipso.

Ad aliud disendum, quod illud quod jam dictum est, variat sensum locutionis, quando dicitur, iste habet gratiam regis: et quando dicitur, iste habet gratiam Dei.

Ad id quod primo objicitur via quinta, dicendum quod licet omnis creatura sit vanitas in quantum creatura est, tamen in quantum exita Deo quaedam est perficiens ad veritatem, et quaedam perfecta, et quaedam data ad viam tantum: hoc enim quod dicitur, quod omnis creatura vanitas est, intelligitur per naturam vertibilitatis : et hoc est in creatura, secundum quod est ex nihilo: sed etiam est ex Deo, et ideo ex parte illa potest appro~ pinquare veritati. Quedam igitur appropinquat ut forma perficiens ad veritatem, per hoc quod exit a Deo ut similitudo sue bonitatis, et assimilans ei, et hee est gratia: quaedam autem ut attingens veritatem, per hoc quod perficitur tali gratia, ut mens rationalis, et corpus conjunctum anime in via, quia servit homini. Unde, ad Roman. vii, 22, dici- citur, quod omnis creatura ingemisctt et parturit usgue adhuc, eo quod desiderat liberari a servitute corporis, et attingere veritatem in ordine ad hominem attingentem veritatem: et ideo patet, quod illa ratio nihil probat, imo potius si non daretur gratia, remanerent omnia vana et corrupta.

Ad aliud dicendum, quod creatum in quantum est ex nihilo, distata Deo per infinitum: sed in quantum est a Deo, accedit ad ipsum per gradus quosdam convenientie, ut innuit Dionysius. Unde magis accedit vivens ad Deum, quam ens tantum: et magis sentiens, quam vivens: et iterum illo magis rationalis natura et intellectualis: secundum etiam quod dicit Augustinus, quod "duo creavit Deus : unum prope se, et alterum prope nihil." Et sic gratia ex parte illa etiam appropinquat, qua habet actum assimilationis ad bonitatem Dei: et hoc non habet in quantum distat, sed in quantum imitatur effectum bonitatis a qua ipsa est: et ex eodem habet, quod non est gratia gratum faciens umquam sine Deo, quia per eam inhabitat Sanctos.

Ad ultimum dicendum, quod sicut est esse simpliciter, et esse secundum quid: ita est perfectum et nobile et bonum simpliciter, et bonum secundum quid. Esse enim simpliciter est substantiale, et primum, et bonum simpliciter, et perfectum: sed in comparatione ad actum vel finem, est esse secundum quid, et bonum et nobile secundum quid: et hoc modo nihil prohibet habitum gratia etiam perfectiorem esse natura mentis rationalis: sed secundum esse simpliciter perfectior est substantia spiritualis.

4 Vulgata habet, Numer. xxvil, 18: et seq. Dixit Dominus ad Moysen: Tolle Josue, fildum Nun, virum in quo est spiritus, .. et dabis et partem glorix tux, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1