Articulus 2
Articulus 2
Utrum gratia est substantia vel ace}. dens ?
Et hoc leve est: Objicitur enim sic: 1. Quidquid idem manens in egge et substantia, transmutatur de uno in aliud, illud est substantia perfecta in se vel materia ejus: gratia una manens, mutatur de uno in aliud: ergo est substantia composita, vel materia. Prima probatur ex hoc quod forma et accidentalis et substantialis non mutant subjectum eedem manentes : sed materia facit hoc, et substantia composita est in diversis locis eadem manens. Szcunpa probatur in Numer. xt, 17, ubi dicitur : Auferam de sptritu tuo, tradamque eis, scilicet senioribus. Et similiter : Dabo Josue de spiritu tuo 4. Et, in lib. I] Regum: Sptritus Domini recessit a Saul?. Et, Requievit Spiritus Ele super Eliseum . Et in Novo Testamento, De plenitudine eyus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quedam etiam in precedenti capitulo habita sunt ad illud problema valentia.
2. Item, Omne accidens dependet secundum esse a principiis subjecti: ergo si est gratia accidens, a principiis subjecti secundum esse dependet: quidquid autem dependet a principiis subjecti alicujus, non habet virtutem nisi ab illis: ergo gratia non haberet virtutem nisi a subjecto in quo esset: quod falsum est: quia de virtute subjecti numquam facit opus meritorium et gratum Deo. Cum ista objectione videtur deceptus esse PeJagius, qui credebat propriis viribus Filius Dei fieri : ergo videtur, quod gratia non sit accidens.
SED CONTRA: 1. Dicit Augustinus, quod habitus est quo quis aliquid agit, cum tempus sit: ergo gratia ordinat ad actum aliquem: et queratur, quis sit ille, et ad quemcumque ordinat, tune non ordinat ad alium : sicut nec virtus ordinans ad actum unum, ordinat ad alium.
2. Preterea, Nullus habitus continue est in actu, quia habitus agit cum tempus sit: gratia autem si est habitus, continue agit, quia continue gratum facit: cum igitur hoc sit contra rationem habitus, videtur gratia non esse habitus: nec est aliud accidens: ergo non est accidens.
SED CONTRA : 1. Nulla substantia unibilis est alii nisi sit materia, vel forma substantialis : gralia non est materia, vel forma substantialis: ergo non est unibilis alii substantie : sed unitur formaliter: ergo non est substantia, sed accidens.
2. item, Boetius dicit, quod quidquid est de consequentibus esse substantiale, est accidens : gratia est de consequentibus esse substantiale: ergo est accidens.
3. Item, Accidens est quod contingit uni et eidem inesse, et non inesse: gratiam contingit uni et eidem inesse, et non inesse: ergo gratia est accidens.
4. Item, Accidens est quod adest vel abest subjecto praeter subjecti corruptionem: gratia adest vel abest praeter subjecti corruptionem: ergo est accidens.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod gratia secundum essentiam non mutat sub- jectum : sed per similitudinem ad actum dicitur uni dari gratia alterius, et de gratia alterius.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, Omne accidens dependet a principlis subjecti quoad causam: sed si intelligatur dependere a subjecto quoad esse, quia subjecto non existente, non est accidens in ipso, tune vera est: sed tunc non sequitur, quod esse suum dependet a principiis subjecti: et est instantia de lamine, quod dependet secundum suum esse et causam ab illuminantis oppositione directa: et similiter est de gratia. Si autem secundum hoc opponatur, quod gratiw esse sit fieri, sicut luminis: dicendum, quod hoc non valet: quia perfectius est primum agens, quam luminosum corpus : sed quoad hoc bene coneluditur, quod non est gratia nisi conversione facta ad Deum, sicut nec lumen nisi in oppositione directa diaphani ad corpus luminosum.
Ad aliud dicendum, guod gratia est habitus universaliter gratificans, et essentiam, et potentiam: et ideo non habet actum specialem sicut virtus: sed sicut anima est actus dans esse secundum se, et secundum potentiam est principium operationum: ita gratia est habitus faciens esse bonum, et secundum virtutes infusas perficit ad actum: et ideo bene concedo, quod sicut actus formae qui est esse, est continuus, vel potius unus indivisibilis manens: ita actus gratie qui est esse bonum, est unus continue manens. Quod autem dico actum forme, non proprie continuum, sed indivisibilem, ideo facio, quia Philosophus vult quod acceptio esse sit in indivisibili: motus autem continuus non est in indivisibili, et non est dare indivisibile in quo sit : et ideo corruptio esse est in tempore, et acceptio in indivisibili.
Objectiones autem facte de habitu, non tenent, nisi de habitu respiciente actum particularem : et de hoc etiam loquitur Augustinus et Philosophi: quia ipsi non consideraverunt habitus, nisi qui generantur ab actibus : et illi sunt similes actibus, et particulares sicut actus ex quibus generantur. Sed habitus infusi non sunt sic: quia Deus totam perfectionem secundum esse bonum et secundum agere simul infundit : et secundum esse bonum quod est universaliter in omnibus, est habitus universaliter essentiam et potentiam respiciens: secundum actus autem particulares habitus perficiunt potentias.
On this page