Articulus 3
Articulus 3
Utrum gratia immediate insit essentiae animae, sive mediantibus potentiis ?
1. Omnis enim habitus perficiens ad actum, inest in primo mediante illo cui immediate inest actus ille: gratia est talis habitus: ergo inest mediante illo cujus est talis actus. Praia patet ex hoc quod aliter habitus perficiens, non perficeret prout exigit id quod perficitur. Secunpa autem patet ex hoc quod est gratia operans, et cooperans: et dicuntur in Litera esse gratia una: unde cum operans sit perficiens ad actum, etiam cooperans perficiet ad eumdem. Inde sic: Gratia est in anima primo secundum quod ordinatur ad actum : hoc autem secundum quod ordinatur ad attum, potentie sunt: ergo gratia est in anima mediantibus potentiis.
2. Item, In Littera habetur, quod "operans dicitur quae facit velle, et cooperans quae facit currere:" sed utrumque horum respicit potentiam : ergo gratia inest mediante potentia.
3. Item, Ex Littera habetur, quod: gratia est preveniens, et subsequens : et. utrumque horum dicitur in comparationevoluntatis, ut habetur in Littera: ergo. gratia est immediate in potentiis, et non: in essentia anime.
SED CONTRA : 1. Perfectio debet perfecto propor~ tionari : gratia autem perfectio est anj~ mz: ergo proportionatur anime per. fecte : sed anima in sua_ substantia prior est, quam in potentiis per quas agit : ergo etiam perfectio ejus prius re. — spicit essentiam, quam potentiam.
2. Item, Anima virtute perficitur secundum potentias: siergo a gratia perficitur etiam in potentiis, tunc sunt due perfectiones ad idem eque prime: et. hoc non potest esse.
3. Preterea, Gratia diffinitur a Do-~ ctoribus, quod est forma gratum faciens habentem et opus ejus: habens autem est ipsa substantia anime : ergo informat substantiam anime primo, deinde potentias.
Sortutio. Puto dicendum, quod gratia est habitus magis perficiens in comparatione ad Deum, quam ad/actum. Habitus enim perficiens ad actum, oportet quod sit perficiens ad hunce et ad illum: quia omnis actus singularis est : unde gratia que non respicit opus sub ratione determinata, non potest esse perfectio gratia actus. Hoc autem sic probatur: Determinata ratione actus, constat quod non sumitur ex parte operantis : quia operans se habet ad omnem actum quem facit : quia unus et idem operans potest diversarum artium esse, scilicet statuifica, citharista, et sic de aliis. Cum igitur sit inter operantem et objectum circa. quod operatur, oportet quod determinata ratio sumatur ex parte objecti, ut cithareedi respeetu cithare, statuifice respectu status, et sic de aliis. Constat autem, quod gratia nullum respicit objectum determinatum: quia si respiceret unum,. tunc non posset respicere aliud, sicut. virtus haec vel illa non est nisi sui objecti: ergo patet, quod gratia non est prima perfectio potentia quae operatur, sed prima pertfectio essentia anime, el per illam refertur ad potentias.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod media est falsa, quod gratia sit habitus ordinatus per se ad actum hune vel illum: quia est magis perficiens in comparatione ad Deum, quam ad actum.
Ap ALiup autem per quod probat, dicendum quod operans est gratia per se, et illius opus est esse bonum, sicut ante habitum est : cooperans autem est ex consequenti: et ideo cum esse bonum operetur in essentia anime primo, ipsa essentia erit ejus proprium subjectum.
On this page