Articulus 4
Articulus 4
Quid est gratia ?
Et ideo queruntur duo, scilicet de diffinitionibus ejus, et utrum sit vita anime, sicut dicunt quidam ?
Ab primum proceditur sic: 1. Dicit Chrysostomus : "Gratia est sanitas mentis, et delectatio cordis."
4. Item, Glossa super illud, "Ut exhilaret faciem in oleo", etc., dicit : "Gratia est quidam nitor anime, concilians sanctum amorem."
Objicitur autem contra primam diffinitionem sic: 1. Sanitas mentis non est nisi universaliter pulsa infirmitate: infirmitas non est tantum in culpa, sed etiam in poena: hee autem universaliter non tollitur nisi per gloriam : ergo male attribuitur hoc gratia.
Si forte dicatur sanitas mentis in comparatione ad vulnus peccati. Contra: Sanare vulnus peccati proprie est sacramenti: gratia autem non est sacramentum, nec tantum in sacramento, sed etiam in habitibus virtutum et donorum: ergo videtur, quod adhuc male diffinitur per mentis sanitatem.
2. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Delectatio cordis: quia hoc potius est fructus, quam gratia : quia fructus videtur dicere refectionem in corde.
1. Virtus enim divine misericordiae est donum, per quod est exitus bone voluntatis : ergo virtus est gratia: et hoc a multis non conceditur, sicut habebitur infra.
2. Item, Ante habitum est, quod gratia inest anime proxime, et potentie per consequens : ergo male dicitur, quod exitus bone voluntatis sit gratia.
3. Item, Sicut per gratiam fit exitus bone voluntatis, ita boni intellectus in fide, et bone concupiscibilis in temperantia, et bone irascibilis in fortitudine: ergo non magis debet diffiniri per exitum bone voluntatis, quam aliarum virtutum, quae per gratiam cooperantem exeunt in opus.
Ulterius quaeritur de tertia diffinitione que dicitur esse Augustini, licet magis videatur esse magistralis
1. Habitus enim totius vite universaliter ordinativus, necesse est quod respiciat omnem ordinem ad Deum, et adse, et ad proximum : hoc autem est universitas virtutum, vel justitia generalis : ergo gratia idem est quod universitas virtutum, vel generalis justitia : et neutrum istorum conceditur a multis.
2. Item, Gratia non dicit nisi gratum facere: hoc autem non determinat universaliter ordinem vite, sed tantum respectum dicit ad acceptionem divinam : ergo male diffinitur per habitum universaliter vite ordinativum.
Ulterius objicitur de ultima : 1. Nitor enim anime non videtur esse nisi secundum intellectum, quia illius est proprium fulgere: ergo si gratia est nitor anime, non inerit nisi secundum intellectum,
2. Item, Concilians sanctum amorem est charitas: ergo si. gratia conciliat sanctum amorem, idem videtur esse quod charitas : et hoc a multis negatur.
SoLtutio. Dicendum, quod a quibusdam Magistris antiquis data est ista diffinitio, quam reputo magis propriam, quod "gratia est bone voluntatis Dei donum, gratum faciens habentem, et opus ejus gratum reddens." Per hoc enim quod dicitur donum Det, ponitur gratia in genere. Per hoc autem quod dicitur, bone voluntatis, ponitur differentia ad alia dona naturalia quae non habent similitudinem exemplarem divinae bonitatis. Per hoc autem® quod dicitur, gratum faciens, distinguitur gratia gratum faciens a gratia gratis data.
Unde ali diffinitiones supra memora. te, notificationes quaedam sunt, et non diffinitiones proprie: et prima earum datur per effectum quem consequitur jn subjecto secundum comparationem ad oppositum habitum, quem tollit, qui eg habitus infirmitatis, qui dicitur per eff. ctum esse sanitas, et per comparationem ad finem dicitur esse delectatio cordis: quia delectat cor ex gustu bonitatis quay est finis.
Secunda autem datur per comparatio~ nem ad duplicem actum in genere, sciljcet operantis, et cooperantis: quia secundum quod est donum misericordiz, sic datur ad esse: et secundum quod est exitus voluntatis, sic datur ad actum.
Tertia datur per proprium actum qui est gratificare ad merendum, et ad statum meriti: quia in hoc et ad hoc ordinat totam vitam.
Quarta autem datur per hoc quod exsequitur in duabus partibus anime principalibus: quia nitet in intellectu, et ardet in affectu.
Ap primum ergo dicendum, quod infirmitas in causa removetur a gratia, se-. cundum quod gratum facit : quia sic removet hoc unde fuit ingratitudo : - sed infirmitas quoad reliquias et debilitates consequentes, curatur quidem universaliter in gloria, sed particulariter in susceptione sacramentorum.
Ad aliud quod objicitur de secunda 4 parte, dicendum quod delectatio est in opere, et delectatio est in bonitate gratitudinis divine : et delectatio quae est post laborem operis, dicitur fructus : sed in bonitatis exemplo quod est gratia, delectationem dat gratia.
Ad id quod objicitur de secunda dif- a finitione, dicendum quod virtus secundum rationem virtutis non dicit primum donum secundum suinominis rationem, sed potius perfectionem ad actum: sed gratia secundum nominis rationem donum est: unde Apostolus, Aloguin gr@- tia jam non est gratia1, scilicet si redditur, et non gratis datur.
Ad aliud dicendum, quod voluntas est universalis motor omnium potentiarum, ut infra habebitur: et ideo potius dicilur exitus voduntaéis, qaam aliarum: et hoc quoad cooperationem gratie : quia licet gratia per prius respiciat essentiam anime, tamen per posterius refertur ad potentias, ut in fineistius distinctionis probabitur.
Per noc etiam patet solutio ad sequens : quia voluntas movet omnes alias in actibus gratis qui sunt a gratia informart.
Ap ip quod objicitur de tertia diffinitione, dicendum quod ordo hic determinatur secundum rationem boni et finis : et ideo inordinatum est quod non pertingit jimem : et quia gratia facit contingere finem qui est Deus et vita xterna, ideo dicitur esse habitus totius vite universaliter ordinativus : et non sumitur hic ordo qui est secundum gradus ordinatorum, sed potius dicitur relatio totius vite ad consecutionem finis. Hoc autem non facit justitia nec virtus : quia non necessario justitia in eo quod justitia vel virtus, facit dignum vita aeterna.
Per hoc idem patet etiam solutio ad sequens : ly universaliter enim non determinat ly ordinativus, sed ly vite, id est, quod totam vitamin se et ad alios universaliter quoad omnes actus voluntarios ordinat ad meritum vite.
On this page