Articulus 5
Articulus 5
Utrum gratia est vila anime ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Prima mors anime culpa est: ergo per oppositum gratia ejus vita est.
2. litem, Primum quo vivit anima in corpore, vita est : ergo etiam primum quo vivit in Deo, ejus vita est. In ipso enim. vivimus, ef, movemur, et sumus . Hoc autem quo primo vivimus in Deo, gratia est : ergo gratia est vita anime.
Sed contra hoc videtur esse, quod vita est actus continuus anime in corpus : gratia autem non agit continue in anima : ergo gratia non dicitur vita. Prima supponitur ex hoc quod Philosophi dicitur esse verbum. Secunpa autem probatur sic : quia si gratia continue agit, tanc continue meretur : ergo continue intenditur, et augmentatur : et ho non dicitur esse verum.
Solutio. Dicendum, quod in veritate gratia est vita anime, secundum quod vita formaliter adheret vivo, ut forma effluxa a causa et fonte vite. Et ut hoc intelligatur, scilendum quod corpus dupliciter vivit actu anime : unum enim actum habet, secundum quod anima est forma talis corporis, scilicet potentia vitam habentis : et hic actus est vivere, secundum quod vivere (ut dicit Philosophus). viventibus est esse: et iste est simplex, et non continuus, neque esse suum est continue fieri : sed potius iste actus est terminus generationis animati. Secundum hunc modum vita anime metaphysice loquendo, est Deus dans esse anime, non ut forma, sed sicut portans esse ejus et conservans et faciens verbo virtutis sue. Alio modo vivit corpus, secundum quod dicimus, quod spiritus vitalis vehiculum est vite, quae continue influitur corpori ab animalis speciali organo, sicut cordis : et illius esse est continue fieri, et de illa vera est diffinitio, quod vita est actus continuus anime in corpus. Et huic metaphysice respondet vita gratia, quae est influxa anime a Deo, et influitur continue, ut quidam dicunt. Tamen non est probabile, quod esse gratia sit continue fieri, ut supra habitum est.
Ad id quod objicitur, dicendum quod continuitas illius actus qui est esse, non intendit formam, sed potius per actum qui est opus, intenditur habitus et forma que est principium illius operis: quia, ut dicit Philosophus, ex similibus actibus similes habitus generantur : et ideo illa objectio non procedit. Tamen quidam concedunt, quod continue agit, licet non percipiatur : sicut intellectus agens continue agit, et non percipitur propter tumultum qui est in phantasmatibus, ut dicunt. Sed hoc nihil est : quia non sequitur, si intellectus semper est actu, quod continue agit, quia desunt species : sicut lux continue est in actu, et non facit semper actu colores : et haec est sententia Philosophi secundum tres Commentatores, scilicet Averroem, Maurit, et Rabbi Moysen.
On this page