Text List

Articulus 6

Articulus 6

De varis divisionibus gratiae.

ARTICULUS VI. De varis divisionibus gratiae.

Deinde veniendum est ad Litteram uh; dicit, A, "Hee est gratia operans et eo. operans."

Circa quam partem duo queruntur scilicet de divisionibus gratie, et de i tione nominum quae ponit, cum dicit, gratia operans, et cooperans, et preveniens, et subsequens.

Ab PRIMUM proceditur sic : 1. Dicit Augustinus in libro de Natura et gratia: "Prevenit ut pie vivamus, subsequitur ut cum ipso semper vivamus : nunc prevenit ut vocemur, tunc subsequitur ut glorificemur :" ergo videtur, quod gratia preveniens referatur ad totam hanc vitam meriti, et subsequens ad premium glorie.

2. Item, Augustinus, ibidem, "Prevenit ut sanemur, subsequitur ut sanati vegetemus." Sanitas autem non fit sine exercitio operis. Ergo videtur, quod gratia preveniens includat et operantem, et cooperantem : et contrarium hujus tenetur in littera.

3. Item, Augustinus, ibidem, "Prevenit voluntatem ut velit bonum, subsequitur ut compleat sive sistat." Ergo videtur, quod preveniens facit opus interius, et subsequens facit opus exterius et perseverantiam : sed utrumque eorum attribuitur gratiae cooperanti : omne enim opus datur a libero arbitrio, vel in toto, vel in parte, ut Magister probabit in sequenti distinctione. .

Multae etiam aliae differentia gratia rum inveniuntur, de quibus non est ad propositum : quia Apostolus, I ad Corinth. xu, 4 et seq., dividit gratiam gratis datam per duodecim differentias. Et alii aliter dividunt per diversos effectus. Sed hic non est intentio nisi de gratia operante, et cooperante.

Similiter, ad Roman. vin, 29 et 30, dividit eam in gratiam predestinationis, yocationis, justificationis, magnificationis .

Similiter, Isa. xxx1,5. dat quadruplicem dicens, quod transibit Dominus per Judam, protegens et liberans, transiens et salvans.

Eodem modo, Genes. xvi, 38, super illud, "Si eveni gratiam in oculis tuis": dicit Glossa, quod non una gratia sufficit Sanctis. Una enim precipit ut Deum diligant, et cognoscant: altera subsequitur ut se mundos custodiant.

EKodem modo Chrysostomus dicit super Joannem in Homilia XIV _ super illud, Gratiam pro gratia? : "Verum qu legis fuerunt, fuerunt et gratie, etiam ipsa formatio hominis ex nihilo. Non enim nostris precedentibus meritis hance accipemus remunerationem. Quomodo enim, cum nihil essemus ? sed gratia Dei, quae semper in beneficiis priores sibi partes vindicat. Neque solum quod facti sumus ex nihilo: sed quod facti, et facienda et vitanda didicerimus, et horuma natura legem acceperimus, et conscientia judicium incorruptum nobis ab opifice Deo tributum sit. Hoc, inquam, maxime fuit gratie, post quam alia secuta est, ut corruptam hanc legem per scriptam recuperaremus." Ex hac auctoritate accipitur, quod tot sunt gratie, quot beneficia Dei circa nos apparent, sive in naturalibus, sive in superadditis : et secundum hoc diffinit gratiam Anselmus : "Gratia est quod descendit a gratia id est, a gratuita voluntate."

Solutio Dicendum, quod ad proposi- tum istius lectionis non faciunt divisiones nisi Augustini, quas primo posuimus. Et bene concedo, quod gratia preveniens et subsequens multiplicem habent expositionem, sicut innuunt objectiones : et ideo illas oportet solvere : sed in illis gratiis non primo invenitur ratio preevenientis sive operantis, et ratio subsequentis et cooperantis : et ideo Augustinus in eodem libro ponittemcen ver ba quae ponit Magister hic : et tila proprie dividunt gratiam : quia gratia preveniens est quae omne nostrum meritum prevenit, et hac est quae operatur esse bonum in voluntate per informationem voluntatis : oportet enim voluntatem habitualem informatam esse gratia, antequam bonus actus meritorius eliciatur ex illa. Subseguens autem invenitur primo in ea quae meretur : quia habitum immediate sequitur actus: et ideo dicitur cooperans, quia libero arbitrio in merito ministrat materiam actus: sed formam per quam est efficacia meriti, dat gratia quae est in anima et libero arbitrio : et ideo dicit Magister in sequenti. distinctione, quod usus virtutis et gratie partim est a libero arbitrio sicut a causa.

Ap AuiAs autem divisiones gratie licet non sint ad propositum, potest dici quod prima datur penes actus in Spiritus ' manifestatur ad Ecclesie wtilitatem. Sed de multiplicatione ulteriori et differentiis queesitum est alibi.

Secunda autem datur penes ordinem absolute : ad hune enim ordinem exigitur primo preparatio in Deo, quae est predestinatio, et ex parte gratificati est terminus a quo : et penes hunce exigitur vocatio per gratiam separationis a massa perditionis : et est terminus ad quem : et est duplex, scilicet proximus, et hic justificatio est : vel remotus, et ille est magnificatio, sive magnificatio dicat exaltationem in augmento gratia per exercitium virtutum, ut innuit una Glossa, sive dicat exaltationem in gloria per meritum, ut innuit alia.

Illa autem quae est Isaiz, datur penes ea quae perfecte faciunt ad redemptionem captivi : quia primo exigitur ut protegatur ab inimico, et postea liberetur a periculo inflicto, sicut a vulneribus, et hujusmodi, et postea est transitus frequentis visilationis in profectu boni operis, ad quod consequitur salus perfecti in reditu sanitatis.

Illa vero quae est de Glossa super Genesim, datur per ea quae faciunt ad gratie acquisitionem et conservationem : respectus enim ad Deum in cognitione et affectu acquirit gratiam, sed custodia sui conservat.

Divisio autem Chrysostomi satis patet ex prehabilis, penes quid accipiatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6