Articulus 7
Articulus 7
Quid sit gratia operans et praeveniens ? et, Quomodo moveat liberum arbitrium ?
Cum enim dicitur gratia operans : aut intelligitur operari se, aut voluntatem, aut se in voluntate. Si se: hoc non potest esse: quia nihil operatur se vel facit. Si autem voluntatem intelligitur facere: hoc iterum nihil est: quia voluntas ante hoc fuit. Si autem se in voluntate: hoc iterum nihil est: quia nihil facit seipsum nec in se, nec in alio : ergo male intelligitur gratia operans.
Si dicas, quod facit bonam voluntatem : queritur, quid suppenit ly bo- nam ? Constat autem, quod non volyy tatem secundum se, sed gratia informa tam : ergo idem est facere bonam Yo. luntatem, quod se facere in voluntate . et sic redit primum.
Constat, quod non prevenit volunte. tem : quia voluntas prius infuit, etian ante gratiam: nec prevenit se, quia nihil potest preevenire se. Si autem di. cas, quod prevendit subseguentem : hoe iterum non potest esse: quia Magister infra dicit, quod gratia praeveniens et subsequens, sunt gratia una numero: ergo Si prevenit subsequentem, prave. nit seipsam : et hoc esse non potest.
Videtur enim, quod ipsa sit secundaria in actu meritorio : quia quando duo operantur, et unum dat substantiam, alterum autem dat proprietatem — sub. stantiam illam consequentem, erit prin cipalius in opere quod dat substantian, quam quod dat proprietatem : sic au tem operatur liberum arbitrium et gra. tia, quod liberum arbitrium dat substantiam actus, et gratia proprietatem qua est actus gratus : ergo principalius in opere est liberum arbitrium.
Srpicas, quod gratia movet et excitat liberum arbitrium ad agendum : é ideo est principalior. Tune queritur, Utrum moveat naturaliter vel violenter ?
Videtur, quod violenter : quia 1. Augustinus assimilat gratiam sesso ri, et liberum arbitrium equo. Constat autem, quod motus quo movet sessot equum, violentus est, cum principium ejus sit extra equum : ergo gratia movél liberum arbitrium violenter. =
2. Item, Motus naturalis est ad id cus posse est in natura rei mota# : sed motus quo movetur liberum arbitrium est ad.id quod est supra facultatem nature suae:
SED CONTRA: Violentus motus si iteretur, inducit corruptionem, et laborem mobilis : motus autem gratiae est perfectio liberi arbitrii : ergo non violentus.
Eodem modo quaeritur de subsequente, de qua dicit Magister in Littera, quod subsequitur liberum arbitrium ne frustra yelit:,sed hoc nihil esse videtur: quia si primo data est gratia perficiens voluntatem, sequens opus non potest esse frustra, cum semper sit dignum vita aeterna. Frustra enim, ut dicit Philosophus, est quod est ad aliquem finem quem non includit.
Solutio. Dicendum ad primum, quod operans dicitur, quia operatur esse bonum in voluntate : et dicitur operari sicut forma facit esse, non sicut efficiens. Hoc autem facere quod est forme, non est nisi diffusio sui in formato. Et ideo bene concedo, quod forma absolute accepta actu forme non efficientis facit se in formato: sed nihil facit se secundum eamdem considerationem acceptum : et efficiens non facit se etiam in diversis considerationibus acceptum : sed quia forma non proprie facit, sed dat, et suum dare est diffusio suietinformatio, ideo forma dat esse quod est actus illius forme, et operatur, et hoc est esse suum in formato.. Prime autem objectiones procedebant quasi gratia esset operans per modum efficientis, et non forme.
Ad id quod objiciturde praeveniente, dicendum quod prevenit actum meriti, qui est gratia subsequentis et cooperantis : et cooperans dicitur gratia in quantum cum libero arbitrio illum operatur: et bene concedo, quod liberum arbitrium est.secundarium in opere illo tribus de causis ; quarum una est, quia gratia est primum movens, sicut habitus movet in modum inclinantis nature ad impetum actus alicujus, ut grave inclinat deorsum. Secunda est : quia ipsa non dat proprie- tatem sive accidentalem formam, sed formam substantialem meriti, a qua est tota meriti efficacia: ita ut actus sine forma illa, non est meritorius, nec valeret vitam eternam. Tertia causa est quam tangit Augustinus, quia regit liberum arbitrium: et liberum arbitrium est ut jumentum obediens. Unde, Psal. rxxu, 23: Ut gumentum factus sum apud te.
Ad id ergo quod objicitur, dicendum quod prevenit subsequentem : licet enim sit una et eadem in substantia preveniens et subsequens, tamen non est ratio una:et ideo in ratione diversa potest prevenire se, sicut habitus informans potentiam prevenit habitum operantem in actu.
Ad aliud quod queritur, Utrum moveat violenter vel naturaliter? Dicendum, quod nulla est divisio:. quia voluntarius motus, nec naturalis, nec violentus est : et ipsa movet ut perfectio voluntatis. Sed verum est, quod movet in modum nature, sicut dicit etiam Tullius dejvirtute. Tamen est habitus voluntarius : et ideo in talibus innati sumus suscipere, et perfectio est ab assuetudine in virtute civili: sed in gratia perfectio est ab infusore gratie : et ideo ille questiones ridiculose sunt.
Ad id ergo quod objicitur de Augustino, dicendum, quod gratia comparatur sessori quoad regimen, et non quoad hoc quod sit extrinseca gratia, sicut sessor equo extrinsecus est.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod motus naturalis corporis habet principium movens intra; sed voluntarius quem nati sumus habere, non habet intus sufficiens principium, sed accipit aliunde, ut-dictum est: et ita est propria solutio secundum hanc materiam, et non illa quam ponunt quidam solventes, quod sit naturalis, et quia non fit invita voluntate : et dant exemplum, sicut si avis
On this page