Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum voluntas bene diffinitur per motum, cum tamen sit potentia ?

ARTICULUS VIII. Utrum voluntas bene diffinitur per motum, cum tamen sit potentia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Voluntatem ipsam Augustinus in libro de duabus animabus, etc."

Voluntas enim non videtur motus esse, sed potentia: et ideo male diffinitur per motum.:

Si dicas, quod diffinit voluntatem quae est actus, et non potentia. ConTRA : 1. Secundum hoc enim deberet dicere, voluntas est motus voluntatis, et non motus animi.

2. Praeterea, Motus quo movetur ad aliquid adipiscendum, videtur esse concupiscibilis.

3. Praeterea, Quod movetur ad aliquid non admittendum, est irascibilis : irascibilis et concupiscibilis non sunt voluntas, cum voluntas sit pars anime rationa- lis, irascibilis et concupiscibilis partes anime sensibilis.

Solutio. Dicendum, quod secundum Anselmum, voluntas et triplex, scilicet instrumentum, et motus, et affectio: et hic diffinitur motus, et non instrumentum vel affectio.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod animus ponitur ibi pro parte superiori quae rationalis est : sed refertur ad voluntatem per hoc quod dicitur, cogente nullo : quia, sicut superius habitum est, libertas a coactione est primo et per se voluntatis.

Ad aliud dicendum, quod aliquid adipisci cum ratione delectabilis ordinati ad sensum, est concupiscibilis : sed aliquid adipisci secundum rationem boni simpliciter est voluntatis quae est in ratione que considerat bonum simpliciter.

Ap Hoc autem quod objicitur de hoc quod dicit, "non admittendum, etc.," nonest verum quod objicitur: quia cujuslibet potentie est non admittere repugnans suo objecto: sed irascibilis est detestari et imsurgere contra nocivum in sensu, vel vincere ardua strenuitate propria.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8