Articulus 9
Articulus 9
ARTICULUS IX. Utrum gratia Justificationis per quam deimpio fit pius, sit fides, vel gratia operans vel cooperans ?
Hic enim videtur dicere, quod gratia justificationis est fides per quam de impio fit pius. Infra autem secundum multorum opinionem probabitur, quod gratia non est fides, nisi sicut totum potentiale est sua pars : ergo videtur, quod male dicat hic.
De hac autem questione qua queritur de justificatione impu, plurima notata sunt in alia summa in quarto libro Sententiarum, in tractatu de contritione, et in hac infra, super tertium Sententiarum: et ibi requirantur.
Sed Quantum pertinet ad presens, dicendum quod fides non dicitur gratia operans et cooperans, nisi sicut totum predicatur de supposito: nec aliud intendit Magister: et potius manifestatur gratia in hoc supposito quod est fides, quam in alia virtute : quia primum habet actum fides in justificatione impii, licet habitus omnes infundantur simul : sed tamen de hoc respondetur in predictis locis.
On this page