Articulus 10
Articulus 10
ARTICULUS X. Utrum gratia operans et cooperans sit una vel diversa? et, Quare habet diversa nomina ?
Et queruntur quatuor : quorum pri-. mum est, Utrum operans et cooperans sint gratia una, vel diverse ?
Secundum, Utrum sit virtus, vel non? Tertium, Qualiter gratia sit in virtute et in aliis quibusdam, utrum distincta | vel indistincta, vel multiplicabilis vel . multiplicata?
AD PRIMUM objicitur sic : 1, Operans et cooperans habent diver sos actus: habitus autem sicut et potentie distinguuntur per actus : ergo operans et cooperans sunt diverse ?
2. Item, Operans est quae operatur bonum, ut supra habitum est: operari autem bonum, est facere bonum per informationem boni quod est gratia gratum faciens : hoc autem communiter respicit potentiam et essentiam, cooperans non nisi potentiam : ergo operans et cooperans non sunt idem : eadem ratione nec preveniens et subsequens.
Sep CONTRA: In naturis sic est, quod eadem forma que facit et dat esse, efficitur principium efficiens operationum, ut dicit Philosophus in II de Anima. Ergo etiam sic est in habitibus : operans autem gratia est que facit esse, cooperans autem principium operationum, et non differunt in alio. Ergo sunt una numero: et hoe etiam dicit Magister in Littera.
SoLurio. Dicendum, quod sunt una numero, et propter rationes diversas qu supra habite sunt, accipit diversa vocabula.
Ap primum autem dicendum, quod non quelibet differentia actuum facit differentiam habituum et potentiarum, sed actuum illorum tantum qui sunt super objecta diversarum rationum : sed hic non est ita, sed potius illi actus sunt ordinati, sicut esse quod est prius, et agere quod est posterius.
Ad aliud dicendum, quod gratia quae est perfectio anime, proportionatur ipsi anime. Unde sicut anima essentia est in potentiis, et non extra eas: ita et gratia attingit potentias anime, et cum _ illis operatur: et ideo dicitur cooperans. Et hoc non dividit gratiam quantum ad subStantiam : sicut nec essentia anim@# in seet in potentiis accepta, dividitur, sed una et eadem indivisa manet.
On this page