Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum gratia sit virtus, et virtus gratia? Secundo queritur, Utrum gratia sit virtus ?

ARTICULUS XI. Utrum gratia sit virtus, et virtus gratia? Secundo queritur, Utrum gratia sit virtus ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Hoc videtur dicere in Liftera, quod fides sit gratia: et eadem ratio est de aliis virtutibus: ergo virtus est idem cum gratia.

2. Item, Virtus diffinitur in sequenti distinctione sic: "Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur." Hec autem omnia conveniunt gratiae : ergo, etc.

3. Item, Perfectio ad meritum est gratia : virtus autem est perfectio ad meritum : ergo virtus est gratia.

SED CONTRA : Si virtus est gratia : aut est gratia gratis data, aut gratia gratum faciens. Si gratia gratis data, de hoc non quaeritur : quia et potentiae anime et virtutes et cetera omnia quae a Deo habentur, sunt gratia gratis date. Si autem est gratia gratum faciens. Contra : Virtus potest esse sine gratia, infusa, et acquisita preter charitatem : ergo si gratia est virtus, non erit nisi charitas: ergo hoc ad minus habitum est de necessitate, quod gratia non est omnis virtus, sed aut quedam, aut nulla. ,

Si dicas, quod non sequitur, si gratia potest amitti retenta virtute, quod gratia non sit virtus. Contra : Quecumque separantur essentialiter, ita quod unum est sine alio, illa nec per essentiam nec per substantiam sunt idem : sed virtus et gratia separantur sic, quod unum illorum potest esse sine alio : ergo gratia non est idem virtuti.

Si dicas, quod forma virtutis est gra- tia, et ita est virtus gratum faciens tunc : ad minus habitum est, quod gratia et virtus ut virtus non sunt idem. Si autem est forma virtutis : aut est forma dans esse, aut forma consequens esse virtulis, hoc est, essentialis forma, vei accidentalis quae est ad bene esse. Si dicas, quod est forma ad bene esse : tune necessario habebitur, quod essentialiter differt a substantia virtutis : quia omnis forma que est ad bene esse alicujus, essentialiter differt ab illo: ergo gratia secundum hoc essentialiter differt a virtute. Si autem est forma dans esse virtuti. ConTra : Forma dans esse, multiplicatur et contrahitur in diversis ad diversa: et sicut illa differunt specie vel numero, ita ipsa differt specie vel numero. Si igitur gratia est forma dans esse virtuti, ipsa erit in diversis virtutibus diversa specie, et sic non est una gratia operans, sed multe species secundum numertim specierum virtutis : et hoc non puto aliquem concedere. ,

Si tamen alicui videatur non esse inconveniens. Oxngicirur contra sic : Forma dans essé, habet nomen aptabile per concretionem ipsi speciei quam constituit, sicut humanitas facit hominem : et accipiamus formam naturalem, et sic invenilur in omnibus : ergo fides constituitur per formam alterius rationis et hominis, quam spes, et charitas, et prudentia, et sic de aliis: sed gratia non dicit nisi formam unius rationis: ergo gratia non est forma constituens virtutem secundum essentiam.

Si dicas, quod hoc verum esset, si virtutes omnes non convenirent in actu uno, quiest gratum facere et mereri in opere : et quia sic conveniunt, ideo habent formam unam: tunc necessario probabitur, quod gratia essentialiter differt a virtule sic : Omnis virtus determinatur essentialiter ad speciale objectum, et ad actum illius objecti: sicut fides ad veritatem primam et actum assentiendi prime veritati, et charitas ad primam bonitatem et actum diligendi : et de car- nalibus non est questio quin ita sit : igitur quod non respicit objectum in una ratione, nec actum in ratione speciali, illud non erit de essentia hujus vel istiys virtutis : sed aut non est virtus, aut non est unum virtutum genus: gratia autem non respicit aliquod objectum in specie, vel actum determinata ratione : quod probatur ex hoc quod quodcumque re. spiceret, jam per hoc ipsum opponeretur ad alterum : et hoc non est verum, quia virtus quilibet habet in se gratiam : ergo gratia aut non est specialiter virtus, aut non est species virtutis: quia genus secundum esse est in specie, et species in individuis, et ordinantur ad eumdem actum ad quem forma individui: ergo relinquitur, quod gratia non sit virtus egssentialiter.

Item, Impossibile est id in quo conveniunt diversa specie, et in quo distin-~ guuntur, esse a principio uno: sed in) ratione merendi conveniunt diverse species virtutum, et in ratione actus per objectum distinguuntur diverse species earum : ergo ratio merendi et ratio agendi actum virtutis hujus vel illus, non sunt principii unius secundum essenliam. Virtus autem est principium agendi in ratione determinati objecti, quia omnis actus virtutis determinate rationis habet objectum: et gratia est principium boni merili, ut dicitur in Littera: ergo gratia et virtus non sunt idem.

Si dicas, quod una numero forma est dans esse, et principium actionum se-. quentium esse: et ita uno numero est forma dans esse bonum, et quod agit actiones sequentes virtutem. Istud ridiculosum est, et ex magna ignorantia Philosophiw naturalis dictum. Cum enim. forma est principium actionum -conse- - quentium esse: aut ipsa in sé una ma-" nens est principium omnium illarum”. actionum, aut diversis principiis qué. causantur ab ea in composito vel in substantia.

Si dicas, quod uno modo in se ma- nens: hoc erit contra omne notum principium : quia idem eodem modo se habens, semper facit idem. Si autem facit hoc per diversa principia per quae agit, et per quae causat in substantia: sicut anima per intellectum et voluntatem et memoriam eflicitur principium diverso rum : tune nihil valet quod inducitur quia tunc nec gratia efficietur principium actuum diversorum specie, nisi diversa specie conjungantur ei: et ille sunt virtutes quae infunduntur in ipsa: ergo gratia et virtus anime differunt, sicut substantia anime et potentie : et hoc nos probare intendimus, quia sic differunt essentialiter.

Soxutio. Sine prejudicio forte hic subtilius intelligentium, videtur mihi impossibile esse, quod gratia et virtus sint idem per essentiam : sed per substantiam aliquomodo possunt esse idem sicut anima cum potentiis suis: quia natura anime: subsistit omnibus potentiis, et potestas ipsius completur in eis, cum tamen secundum se habeat actum dandi vilam, secundum quem actum est perfectio prima corporis: quia, ut dicit Philosophus, viventibus est esse, sicut sentire est sentientibus, et intelligere intelligentibus : et, ut breviter dicatur, sicut cujuslibet formee substantialis primus actus in eo cujus est forma, est esse illius formati: ita videtur mihi, quod gratia subsistat virtutibus omnibus gratum facientibus, et actus suus est vita spiritualis anime: et virtutes accipiunt essentiam a proprietatibus additis, sicut proprietates naturales addite anime, faciunt potentras : et ille proprietates essentialiter non sunt gratia, licet gratia subsistat eis: et ile proprietates quia diverse sunt, ideo sunt habitus diversi respicientes actus et objecta diversa. Et haec opinio videtur necessario probari rationibus inductis.

Ap 1 ergo quod contra objicitur primo, dicendum quod dicitur, quod anima est potentia : quia natura totius poten- tialis non deest parti sibi addite per proprietatem specialis actus : sed substat fota illa natura substantialis tolius, et ideo praedicatur de illo.

Ad aliud dicendum, quod gratia non proprie recte vivitur : quia rectum transsumitur a medio secundum dimensionem proportionato extremis: medium autem est actus, et extrema, potentia et objectum determinatum ; et tunc non convenit nisi virtuti haec rectitudo, et non gratiae, quia illa per se nec respicit potentiam, nec aliquod objectum.

Ad aliud dicendum, quod in illo argumento est locus sophisticus accidentis : perfectio enim ad meritum est gratia per se: virtus autem non substantialiter determinatur ad meritum, sed ad objectum determinate rationis, et ad meritum in quantum est in gratia : et facit ad meri-_ tum, sicut actus potentiz# anime, ut intelligere, vel nutrire, vel generare, operatur vitam : et constat, quod potentie non proprius actus est vita, sed prout reducitur ad animam in qua radicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11