Articulus 3
Articulus 3
Qualiter pena remanens dicatur promovens ?
OsicituR enim sic : 1. Quecumque poena per se ordinatur ad illicitum, magis est causa mali qua boni: concupiscentia autem per se ing nat ad illicitum: ergo magis est causa. mali quam boni. Prima patet per se. Sp. cunDA autem probatur per hoc quod sige natur per Gentes quas non delevit Dom} nus a facie filiorum Israel, quae sine dy: bio adorabant diabolum .
2. Item, Quicumque motus prohibety a Domino, pena est magis suffocan, quam promovens : sed motus concupi-: scentiz# prohibetur a Domino, cum dici- tur, Non concupisces : ergo concupiscentia est poena suffocans rationem : hoc au- tem facit actus concupiscentiae, praecipue: in concubitu: ergo est poena suffocans: ergo videtur, quod tolli debuit in toto in, baptismo, et non dimitti in parte.
Sep contra hoc est, quod licet Gentes. ille quas exterminari noluit Dominus; male essent, tamen voluit eas manere, ut in ipsis erudiret filios Israél : ergo nec concupiscentia debet in toto exterminari, ie sed in parte, ut in pugna contra eam in- = struatur spiritus.
Solutio. Dicendum, quod non erat utile bonum manenti in statu istius vite” et mortalitatis, non habere concupiscentiam, cum qua pugnet : et hujus quidem cause multe sunt, sed tres ad presens: sufficiant : scilicet memoria transgressio-. nis antique quae facit ad fidem et cogni-: tionem peccati. Secunda, exercitium pugne, quae facit ad augmentum meriti. Tertia, recognitio fragilitatis et humilitatis propriz, quae facit desiderare vitam aeter= nam et gratiam liberantem.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non est suffocans quae manet post baptismum, quia non preefocat habitum vite spiritus, et eo quod licet ordix, netur ad illicitum, tamen subter nos est. appetitus ejus, et nos possumus ei domi-' nari.
Ad aliud dicendum, quod motus con- cupiscentie mortalis directe prohibetur a Domino: venialis autem indirecte cadit sub peccato prohibitionis, et ille facit ad exercitium pugne,
Ad aliud dicendum, quod dupliciter ligatur ratio, scilicet ita quod abstrahitur ab actu contemplationis : et haec ligatio non suffocat, quia hoc facit delectatio etiam in matrimonio Sanctorum: et iterum ligatur quod abstrahitur ab habitu, et illa est suffocans et mortalis, et in tali potestate concupiscentia non manet post baptismum.
On this page