Articulus 2
Articulus 2
Utrum maium habeat causam efficientem vel deficientem ?
Videtur autem, quod deficientem : quia 1. Ut dicit Augustinus, causas mali efficientes non oportet querere, sed deficientes.
2. Item, Malum (ut jam habitum est) privatio est. Privatio autem non habet causam efficientem, sed deficientem ergo malum similiter.
3. Item, Causa efficiens non efficit nisi duobus modis, scilicet influendo speciem propriam, aut actu suo eliciendo specliem eX co in quod agit. Verbi gratia, ignis in combustibili influit speciem propriam, et sol in terra elicit speciem liquationis quae non est propria soli : ergo si malum habet causam_ efficientem, oportet quod altero illorum modorum habeat speciem. Quidquid autem habet speciem, ipsum est absolute : ergo malum est absolute. Sed hoc est falsum, ut probatum est : ergo malum non habet causam efficientem, ut videtur.
SED CONTRA 1. Omne quod est, aut est causa prima, aut causatum a causa prima : malum est in actu et habitu : ergo ipsum est aut causa prima, aut causatum a causa prima. Non autem ipsum est causa prima : ergo est causatum a causa aliqua efficiente.
2.Item, Albificator est causa efficiens albi : ergo et malefactor est causa efficiens mah : ergo malum habet causam efficientem.
3. Item, Quidquid est in potentia alicujus, antequam sit, necesse est quod sit in illo, sicut in potentia cause ocfficientis vel materialis : malum autem est in potentia liberi arbitrii antequam fiat : ergo est in ipso sicut in materia, vel efficiente : non autem sicut in materia : ergo sicut in efficiente : ergo habet causam efflicientem,
Solutio. Ad haec omnia leve est solvere, si habeantur prehabita in precedenti problemate. Si enim materialiter aceipiatur malum, hoc est id quod est malum, tunc malum erit in actu et habitu. Actus autem ilie consideratur dupliciter, scilicet in comparatione ad objectum, quod est commutabile bonum : et eodem modo habitus considerari potestin quantum inclinat in illud : et sic malum est voluntarium et intentum et causatum, et habet causam efficientem, sicut probabitur in distinctione sequenti. Si autem consideretur malum in eo quod malum, vel actus vel habitus in quan- tum comparatur ad formalem privationem boni: sic malum non est voluntarium, et non intentum, et non fecun~ dum, sed pigrum, ut dicit Dionysius, et non causaium aliqua causa efficiente : sed est defectus incidens ex voluntate deflexa a bono commutabili, et sic egrediente in actum.
On this page