Articulus 3
Articulus 3
Qualiter malum procedit a causa effictente vel deficiente?
Videtur autem, quod a causa deficiente non causetur : quia 1. Deficiens potius cadit a potentia causalitatis quam ipsum sit causa : si ergo voluntas in eo quod deficiens, est causa, potius cadit a potestate causandi, quam quod causet aliquid.
2. Item, Malum (ut habitum est) non est in subjecto nisi in anima, vel habitu, vel actu : sed prout est in anima, sic causatur ab aclu malo : ergo actus malus ausatur ab anima : sed nihil deficiens agit ; ergo actus malus non causatur a voluntate deficiente, sed potius agente et potente.
3. Item, Non est malum nisi sit conversio ad commutabile bonum per modum fruendi : sed posse converti, posse est, et similiter posse frui bono commutabili, posse est : ergo causa peccati consistit in potente et agente, et non deficiente.
Defectus (ut supra habitum est) numquam est ab efficiente, quia efficiens efficit ens secundum speciem aliquam, et hoc non est defectus vel privatio, sed dicit Augustinus, et ponitur in sequenti distinctione, quod tota natura mali a speciel privatione accepta est : ergo non causatur a-libero arbitrio vel voluntate, secundum quod est efficiens, sed secundum quod est deficiens.
Souutio. Dicendum ad hoc, quod malum est a voluntate deficiente, sive accipiatur materialiter, sive formaliter. Si enim accipitur materialiter : iunc est actus super objectum carens forma boni ex privatione finis. Si autem accipitur formaliter : tune dicit privationem rationis boni. Sed si malum diceret actum in comparatione ad objectum tantum, tunc verum esset quod esset a causa efficiente : sed hoc non dicit secundum aliquem sensum. Et ut plenius possit intelligi, ponamus duo exempla, quorum unum est Augustini, alterum sumitur a Philosophis. Augustini quidem exemplum est, quod consideretur virtus gressibilis perfecta et integra, sita in membro in quo volvitur crus, et consideretur in ipso crure conjuncta ad femur vel ad genu tibia curva, et consideretur actus ambu-. landi : actus enim ambulandi reducitur ad virtutem gressibilem sicut moventem et non delicientem, sed ad tibiam ut deficientem in acceptione. motus recti a virtute gressibili : et ideo id quod est ambulationis, totum effluit a virtute gressibili, sed ratio claudicationis et defectus a recto imcidit praeter intentionem virtutis gressibilis a curvitate tibiz, quae curvitas etiam nihil aliud est quam infirmitas et defectus rectitudinis in instrumento ambulandi. Dicamus igitur, quod virtus gressibilis in movendo, est sicut virtus divina generaliter movens voluntatem et naturam : voluntas autem in se est sicut instrumentum potens deficere ex vertibilitate nature : voluntas autem conversa ad bonum commutabile per consensuim, est sicut instrumentyy deficiens actu et curvum,. eo quod jp. tentio directa tendat sursum, sicut digj. tur in Canticis, 1, 3 : Reeti diligunt te, Ubi dicit Ambrosius, quod diligere ter. rena, curvitas est anime. Cum igitup queritur causa mali, aut quaeritur causa mali in potentia, aut causa mali in acty, Si causa mali in potentia : tunc dico, quod est voluntas potens deficere ex ver. tibilitate nature et electionis. Si causa mali in actu : dico quod est voluntas deficiens a primo bono ex conversione deficiente ad bonum commutabile ita quod quidquid est motus interiorum vel exteriorum, procedit a virtute Dei movente : sed defectus boni incidit a voluntate mota, quae deflectitur ab ordine primae virtutis moventis in finem boni, per hoe quod convertitur ad id quod sub se est vel debet esse. Aliud exemplum est de virtute informativa in semine, cui non obedit substantia seminis : ibi enim generatur monstrum, non ex defectu virtutis informative, sed eo quod substantia seminis deficit a mobilitate quam recipit a virtute informante : sed defectus a perfectione forme, est defectus mobilitatis seminis, ex hoc quod conjuncta est dispositionibus contrariis. Et hee duo exempla fere solvunt totam difficultatem istius et sequentis distinctionis.
Dicendum igitur ad primum, quod malum habet causam deficientem, ut causalitas retorqueatur ad id mali quod est materiale et ens, defectus autem ad privationem boni quae causat rationem mali.
Ad aliud dicendum, quod actus est ens, et causatur a voluntate prout move: tur a virtute primi moventis : sed deé fectus incidens circa actum, causatur ex defectu actuali voluntatis, qui defectus est deflexio ab ordine motus divine virtutis ad finem boni. Ex hoc enim causa-. tur privatio finis et boni : quia si moveretur sicut Deus movet, tune consequeretur finem. Quis autem sit egressus.~ ille et defectus, infra patebit in eodem problemate.
Ap Aiud dicendum, quod conversio ad bonum commutabile non est mala, ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio, sicut nec ipsum bonum commutabile est malum, nec fructus boni commutabilis est malus : sed conversio avertens habet rationem mali, et fructus excludens id quo est fruendum, est malus : et ideo patet, quod malum incidit exclusione boni summi, quia impossibile est duos esse fines non ad se invicem ordina- tos unius voluntatis : et ideo si convertitur ad bonum commutabile ut ad finem, excluditur necessario bonum incommutabile : et haec exclusio defectus boni commutabilis, est in voluntate, et est tota ratio mali. Et ideo hoc est impotentiae et cause secunde deficientis ab ordine illius motus, quo moventur a causa prima.
On this page