Articulus 4
Articulus 4
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, cap. B: "Causa et origo primi peccati res bona, etc."
Hoc enim videtur falsum : quia 1. Matth. vir, 18, dicitur : Non potest arbor bona fructus malos facere, etc. Igitur mali primi radix est mala et non bona, ut videtur.
2. Item, Habitum est, quod malum est a causa deficiente : causa autem deficiens non est nisi a bono : ergo est a deficiente a bono : sed deficiens a bono est malum : ergo primum malum est a malo, ut videtur.
3. Item, Ille defectusa quo incidit malum, aut est peena, aut culpa: non pena, ut videtur : ergo culpa: ergo culpa precedit culpam primam : non enim potest dici, quod sit peena, quia peena non est ante culpam primam, sed post ipsam ex ordine justitie divine.
4. Item, Cum dicitur, malum primum, jntelligitur de voluntate interiori, quae est actus voluntatis instrumenti : hoc autem malum procedit a voluntate, quae est instrumentum : aut ergo in quantum voluntas mota a Deo, aut in quantum voluntas vertibilis. Et quocumque modo dicatur, sequitur quod semper sit malum a voluntate: quia nullo illorum umquam caret, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit ab ipsa nisi in quantum est mala.
5. Item, Habitum est, quod voluntas actualiter deficiens a bono, prima causa est mali: aut igitur ille defectus estidem cum malo causato, aut diversus. Si idem : tunc idem est causa, et causatum, quod non potest esse. Si diversus : tunc inevitabiliter sequitur, quod malum primum sit a malo alio : quia defectus voluntatis a bono primo malus est. Si autem hoc concedatur, oportet necessario, quod hic deveniatur in infinitum, aut aliquod est summe malum, quod causat omnia mala, ut dicunt Manichewi. Si enim ante primum malum in actu est malum, quaeritur de illo malo, Utrum sit causa, vel causatum ? Si causa: tunc erit per se malum : et ita verum dicit Manicheus. Si causatum : tunc queritur de causa ejus, Utrum sit bona vel mala ? Et videtur, quod mala : quia contrariorum contrarie sunt cause. Siigitur causa boni bona est, el causa mali mala erit : et tunc quaeritur de illo malo : et itur in infinitum : aut oportet, quod causa mali sit bonum : et hoc videtur impossibile-
Sonutio. Dicendum, quod primi mali actus interioris causa est res bona bonitate nature, sed non bonitate finis ordinati ad gratiam et virtutem : et haec res est voluntas creata de nihilo, vertibilis secundum electionem ad volita diversa, que sunt commutabile bonum, et incommutabile bonum, secundum quod elegerit.
Ap PRIMUM ergo dicendum (sicut Magister in Littera dicit) quod loquitur ibi Dominus de mala actuali voluntate interiori, et vocat fructum opus exterius.
Ad aliud dicendum, quod causa deficiens in potentia, est mala, sed bona bo-: nitate nature : sed causa deficiens in actu, mala est : sed defectus in actu est defectus idem qui est interioris voluntatis secundum actum: et ideo non precedit unum malum alterum, quia utrumque est unum.
Ad aliud dicendum, quod defectus ille culpa est, et est in actu voluntatis interioris : quia substantia illius actus consistit in conversione illicita ad bonum commutabile : et haec conversio sub tali ratione dicit talem defectum : sed vertibilitas ipsius potentiae nec est poena, nec culpa, sed natura quae consequitur eam in quantum est de nihilo.
Ap. atiup dicendum, quod nullus istorum modorum est necessarius : quia malum non habet causam necessariam, sed est a voluntate libertatem habente convertendi se et avertendi : et ideo quandoque peccat, et quandoque non peccat. Et quod objicitur, quod contrariorum contraria sunt cause, non tenet in causis rationabilibus, sed agentibus per necessitatem nature tantum.
Ad aliud dicendum, quod ille defectus est idem, eo quod voluntas actualiter non deficit nisi in actu volendi et conversionis indebite. Nec tamen sequitur, quod ipsa non sit causa mali: quia ipsa est causa mali deficiens, id est, a qua malum habet rationem : et illud est conjunctum malo, sed non est efficiens, sed potius est efficiens voluntas secundum se, et effectum totum malum secundum naturam et rationem, licet non eodem modo, ut dictum est. Unde non precedit defectus ile malum nisi natura, ut ratio alicujus precedit id cujus est ratio, cum tamen secundum esse sit idem.
On this page