Articulus 5
Articulus 5
In hoc enim quod dicit, quod bonum est subjectum mali: quia secundum hoc oppositum est subjectum oppositi, quod nullo modo esse potest : quia
1. Dicit Philosophus, quod subjectum neutri oppositorum est oppositum. Si dicas, quod bonum et malum non sunt contraria, sed opposita, ut privatio et habitus : tune adhuc est impossibilius : habitus enim privatus nullo modo est substratus privationi, quae privat ipso : ergo bonum non est subjectum mali.
2. Item, Bonum et malum opponuntur: aut ergo totum malum opponitur toti bono, aut parti boni. Si toti bono: ergo nihil de bono remanet cum ipso quod malo subjicitur Si aut parti boni : ergo cum nihil sit bonum, nisi oppositum malo, non totum bonum est bonum, sed pars illa tantum que opponitur malo, quod falsum est: ergo nihil remanet de bono quod subjiciatur malo, ut videtur.
3. Item, Nihil est subjectum alicujus, nisi quod natum est suscipere illud : bonum est subjectum mali : ergo natum est suscipere illud. Suscipiat ergo : ergo tunc bonum erit malum, et probabitur oppositum de opposito, quod secundum omne genus oppositorum est impossibile, licet dicatur in ZLittera, et concedatur.
Secundum quod dicit, est quod ma~ lum adimit bonum: et hoc etiam videtur tmpossibile : quia cum bonum sit finitum, tot possunt esse mala, quod totum absumerent bonum : et quod nihil habet de bono, est non ens: ergo possunt ita multiplicari mala in aliquo, quod ipse efficeretur non ens. Si dicas, quod bonum habet proprietatem continui quod est divisibile in infinitum : et primum malum tollit aliquotam partem boni, et secundum non tollit tantum, sed aliquotam residui, et sic in infinitum. Et tune est quzstio, Quae sit ratio, cum secundum malum_ inveniat bonum magis debile quam primum, tamen secundum tollit minus a quantitate quam primum? Et non potest inveniri ratio, etiam a volente fingere.
Preterea, In Littera non solvitur sic ab Augustino: sed quod ideo hoc accidit, quod ipsum bonum est naturale. Et tune quaeritur ratio hujus, Qualiter bonum ideo non finitur, quia est natutale ?
Tertium quod dicit, est quod in his contrariis fallit regula Dialecticorum : et videtur male legisse Augustinus regulas Dialeciticorum : quia bonum et malum non sunt contraria secundum eum, sed opposita, ut privatio et habitus.
Preterea, Etiamsi detur, quod opponantur ut privatio et habitus, adhuc nullo modo haberi potest, quod malum sit in eodem bono quo privat : quia nullus intellectus capit hoc : quia privatum non est : subjectum autem privationis et mali est simpliciter. Ergo Augustinus videtur hoc male dicere.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod triplex est malum, et triplex bonum : et quia bonum dicitur ut habitus ex quo cognoscitur privatio, distinguatur prius bonum : et ex illo habetur distinctio mali. Dicitur igitur bonum gratia, et bonum quod convertitur substantialiter cum ente, et bonum medium quod est ordinabilitas nature rationalis in gratiam. Primum bonum est in gratia et virtute gratum faciente. Secundum con- sequitur omnem naturam in quantum est natura. Tertium autem. specialiter est nature quae capax est gratiz: quia illa capacitas habet habitudinem naturalem qua ordinatur ad gratiam : et hoc vocatur a Doctoribus et Sanctis bonum naturale divisibile per peccatum. Unde illud medium bonum inter gratiam et naturam, consideratur dupliciter, sicut omne medium, scilicet a parte substantia. in qua radicatur, eta parte finis quem attingit, scilicet gratia. Dico igitur, quod malum dicitur etiam tribus modis secundum Dionysium : quia malum nature est contra naturam esse ilius rei cujus est illa natura: et malum culpe est contra gratiam: et malum rationis vel anime est contra bonum naturale, quod est ordinabilitas naturalis ad gratiam.
Dico ergo ad primum illoram trium que objecta sunt, quod malum culpe de quo hic loquitur, opponitur in toto bono gralie, et ideo in toto privat illo, ita quod nihil manet de ipso cum malo: sed idem malum culpe in nullo opponitur bono substantia quod convertitur cum quolibet ente in quantum est, ef ideo in nullo privat vel adimit ipsum : bono autem medio opponitur in illa parte qua se habet ad gratiam, et non in illa qua se habet ad substantiam in qua radicatur : et ideo in illa parte in qua opponitur ei, privat ipso, et non salvatur cum ipso: sed in alia parte in gua non opponitur ei, efficitur subjectum ejus, sicut subjectum potest habere privatio, quia ex illa parte relinquitur a privatione: et ideo fit, quod medium sequitur naturam extremorum: et ideo in illa parte qua attingit gratiam cui opponitur malum culpa, opponitur ei malum, et in ea parte qua radicatur in substantia cui non opponitur, relinquitur a malo, sicut subjectum a privatione. Dicendum igitur ad primum, quod non secundum eamdem rationem subjectum est et oppositum, sicut ex dictis patet.
Ad aliud dicendum, quod toti bono gratie opponitur malum, et ideo ea privat, sed nulli parti substantialis boni, et ideo nihil de haec privat: sed medio bono opponitur secundum aliquid, et quoad hoc privat : et secundum aliquid non opponitur, et ideo quoad hoc non privat.
Ad aliud dicendum, quod in Litterg conceditur malum esse bonum : sed non est idem predicatum et oppositum : guia bonum quod opponitur malo, est bonum gratie vel nature, quod est medium ex ea parte qua attingit bonum gratia, Quod autem predicatur de malo, est bonum quod convertitur cum ente, vel bonum medium secundum id quod radicatur in substantia rationali: et ideo non est oppositio secundum rem, sed secundum nomen solum.
Ad id quod secundo objicitur, dicendum guod illa solutio ficta est, et. bene improbata : sed causa est quam _ponit Augustinus in Lidtera : scilicet quod ex illa parte ex qua radicatur in substantia, naturale est sicut substantia: et ideo cum malurm non opponitur nec privat ex illa parte, infinite se habet ad bonum : et ideo licet semper elongetur, tamen non tollitur quin maneat potentia boni per adjutorium gratice : sed si infinite se haberet ad bonum gratia, tune procederet objectio.
Ad id quod tertio objicitur; dicendum quod contraria dicuntur dupliciter, scilicet proprie, et large. Proprie sumendo contraria, sic sunt forme contraria ordinate ad subjectum unum : et sic utrumque contrariorum est ens in specie perfecta: et hoc modo malum et bonum non sunt contraria. Large autem sunt contraria, quae sunt principia contrariorum actuum et babituum : et hoc modo bonum completum et malum sunt contraria : quia voluntas completa causa est actus boni per formam gratia et virtutis, et diminuta voluntas quae substat peccato, non potest in illum de se, sed potest in actum vitii et habitum virtutis. Et hoc modo sumit Augustinus hic contraria, et quoad hoc verum dicit : et ideo non simpliciter fallit hic regula Dialecticorum : et ideo glossant quidem, quod non fallit, sed videtur fallere : et Augustini non est sententia secundum rem, sed quae facit querere verum regule intellectum.
On this page