Divisio Textus
Divisio Textus
"Post haec videndum est, quid sit peccatum, etc." Hic incipit agere de peccato. Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangit quid sit peccatum diffinitive et realiter. In secunda autem determinat, utrum peccatum habeat rationem pene vel non ? in distinctione XXXVI, ibi, A, "Sciendum est, etc." In tertia que- rit, Utrum actus peccatorum sunt a Deo, vel non ? in distinctione XXXVII, ibi, A, "Sunt et alii plures, etc."
Presens autem lectio continet quatuor artes : in quarum prima Magister dat tres diffinitiones de peccato. In secunda, ponit rationes diversarum opinionum ad quid sit peccatum secundum rem et substantiam, ibi, B, "Quocirca diversitatis hujus, etc." In tertia,. tangit rationes eorum qui dicunt omne peccatum in quantum est, a Deo esse, et objicil contra eos, et solvit, ibi, D, "Quidam autem diligenter, etc." In quarta querit, Gum peccatum sit corruptio boni, utrum corrumpat bonum in quantum est, vel in quantum actus est, vel in guantum peccatum est ? ibi, K, "Potest etiam queri ab eisdem, Cum peccatum, etc."
On this page