Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum peccatum sit diffinibile ? et, Utrum mortale et actuale potest una diffinitione diffiniri ?

ARTICULUS I. Utrum peccatum sit diffinibile ? et, Utrum mortale et actuale potest una diffinitione diffiniri ?

Incidit autem dubitatio triplex secundum Litteram, scilicet, an peccatum diffinibile sit ?

Et, An rationes quas tangit Magister, omni peccato conveniant ?

Et tertio, de ipsis diffinitionibus quas ponit.

Ab PRIMUM sic proceditur : Videtur enim, quod peccatum non sit diffinibile.

1. Quidquid enim secundum commune nomen sibi positum, non est reducibile in aliquod unum genus cause proximum, ipsum non potest diffiniri per aliquam causam : peccatum est hujusmodi: ergo. non potest diffiniri per aliquod genus cause. Prima patet ex hoc, quod omnis diffinitio datur per causam aliquam. Secunpa probatur per hoc, quod peccatorum nulla est forma, sed potius forme privatio, sicut et speciel.

2. Similiter, Cum non habeat materiam nisi circa quam, et illa non sit unius. rationis in peccatis, non possunt diffiniri per illam : nec per efficientem, quia non est causa efficiens peccati, sed deficiens : nec per finem, quia omne peccatum ideo peccatum est, quia privat fine: ergo nullo modo videtur peccatum diffinibile. .

3. Item, Quidquid diffinibile est, hac diffinitione posita, ipsum aliquid constituit et perfectum in ordine universi : peccatum autem nihil talium est : ergo peccatum non est diffinibile ad minus diffinitione positiva. Prozparur autem prima per hoc, quod omnes partes diffinitionis positive aliquid constituunt . in diffinito. Secunpa autem per hoc, quod quamvis peccatum ordinetur, tamen ille ordo est in alio, et non in peccato, et est ordo extrinsecus quo aliquis bene utitur malo ad aliud : quia peccatum privat ordine substantiali rei. et intrinseco, ut dictum est ante finem. primi libri Sententiarwm, in questione de ordine mali.

4. Si dicas, quod peccatum sicut et malum, privatio est, et potest diffiniri ut privatio. Contra hoc est, quod ad minus non est diffinibile diffinitione positiva et affirmationis, sicut Magister hic diffinit.

IN contRARIUM autem est id quod habetur in Littera.

Preterea., Omne peccatum, ut Magister infra dicet, habet actum circa objectum determinatum : talis autem actus diffinibilis est per objectum: ergo peccatum est diffinibile.

Solutio. Dicendum, quod peccatum mortale et actuale, ut dicit Magister, potest diffiniri una diffinitione communi. Utrum autem omne peccatum possit una diffinitione diffiniri, in sequenti problemate patebit.

Ap primum ergo dicendum; quod per causam efficientem et materiam peccatum actuale et mortale positive potest diffiniri : licet enim causam habeat deficientem secundum comparationem ad formam circumstantiarum et finem boni, in quantum peccatum est, tamen habet causam ex intentione operantem, in quantum comparatur actus ad objectum : et hoc qualiter sit, supra expositum est in precedenti distinctione.

Ap m autem quod objicitur de materia, quod non est unius rationis, dicendum quod materia consideratur dupliciter, scilicet in se prout est res quedam, et sic verum est, quod non est unius rationis. Consideratur etiam ut est flexa ad voluntatem, et sic accipit rationem finis voluntatis et voliti vel desiderati. Per istas tamen duas causas licet actus peccati diffiniatur, tamen non sufficienter diffinitur peccatum, nisi ponatur aliquid in diffinitione, quod innuat privationem finis et circumstantiarum corruptionem, ut patet in diffinitionibus in Littera positis.

Ad aliud dicendum, quod in peccato necesse est aliquid poni innuens defectum, sicut est inobedientia mandatorum, vel esse contra legem Dei, vel quod justitia vetat, vel hujusmodi : et gratia hujus cadit in ratione perfecti et boni ordinis illius qui substantialis est rei: sed gratia actus potest diffiniri, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod licet ista verba, contra legem, vel quod Justitia vetat, dicantur positive, tamen signant privationes, ut habitum est: et ideo diffinitiones in Litiera date, privationes habent in se, in quibus completur ratio peccati, licet non ratio actus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1